Scientia
E Vicipaedia
Porta·Vicipaediae · Scientiae·Naturales·et·Artes·Mathematicae |
---|
|
Scientia (-ae, f.), sensu latissimo, dicitur et gnaritas, quod scimus, et multae illae gnaritatis doctrinae, sicut philosophia, mathematica, physica, psychologia, historia, et caetera, quae infra numeratae sunt.
Philosophia et variae scientiae diu erant indistinguibiles. Saeculo XIX, autem, lectoribus difficilissime erat veritates a falsitatibus cernere, quod tanti viri tantas theorias dubiosas provulgabant. Philosophi, exempli gratia, qui de physica et mathematica ignorabant, theorias physicas pessimas anfractuosasque divulgabant. Similiter, physici, qui subtilitates philosophicas ignorabant, dubiosas philosophias provulgabant. Eo tempore, igitur, disciplinae scientificae formaliter divisae sunt in scientias modernas, ubi physica a philosophia abiuncta est, et caetera.
Scientiae naturalis periti diende etiam conantur melius definire quod est scientia et quod non. Ut melius theoriae rudes et theoriae validae distinguantur, consensus apud multos fuit definire scientias ut disciplinas et gnaritates quae modum scientiae sequuntur, ubi homines per logicam, observationes, et experimenta res—praesertim res naturales, sed etiam res humanas et divinas—scrutantur ad theorias validas creandas.
- "Omnis scientia est cognitio certa et evidens."
-
--Renatus Cartesius, Detractatus Methodi (Discours de la Méthode), Regulae II,1.
-
Sicut Renatus Cartesius nos docuit, scientiae essentia est logica et experientia coniuncta: hypotheses contra res experimentales verificandae sunt. Hoc sensu, igitur, omnes conclusiones scientificae a omnibus ubique verificari possunt. Et, hoc sensu, scientia permaxime distincta est a religione, quod religio requirit nos conclusiones comprobare quae non possumus verificare in experimenta.
Index |
[recensere] Disciplinae
[recensere] Scientiae empiricae rerum naturalium
[recensere] Scientiae axiomaticae
[recensere] Scientiae rerum humanarum
[recensere] Scientia rerum divinarum
[recensere] Vide etiam
- Index societatum scientificarum
- Technologia
- Scientia antiqua
- Scientia moderna