Physica
E Vicipaedia
Porta·Vicipaediae · Scientiae·Naturales·et·Artes·Mathematicae |
---|
|
Physica (-ae, f.) (graece: φυσικος "naturalis", ex graece: φυσις "natura") est scientiae naturalis disciplina quae motus materiae energiaeque in spatio temporeque noscit. Leges physicae monodicae sunt quia insigne exactae in forma mathematica concipiuntur. Hae leges fundamenta quantitativa biologiae, chemiae, astronomiae et aliis scientiis dant.
Index |
[recensere] De physicae natura
Physicae propositum est comperire leges naturales quantitativas quae ad omnes res pariter spectant, adaeque tantum ad res viventes quantum ad res inanimas, ad distantias subnucleares circum 10-20 m quantum ad distantias intergalacticas circum 10+20 m. Ob naturam harum legum universalem, physica saepe elementarissima inter varias disciplinas scientiasque naturales dicitur.
Quod physica fundamenta quantitativa dat biologiae, chemiae, astronomiae et aeliis disciplinis, fines inter eas et physicam saepe inclari sunt. Exempli gratia hodie sunt multae disciplinae quae ad physicam et aliam scientiam simul spectant sicut: biophysica, physica medica, astrophysica et physica chemica, tamquam et cosmologia et chemia physica. Saepe differentia inter disciplinas sola provenit ex causa quam investigatores corde habent: quaeruntne investigatores praecipue leges universales? Aut leges quae solae ad hanc disciplinam specialem spectant? Prius propositum physici habent; posterus biologi aut astronomi, et caeteri.
Ob quantitativam legum physicarum naturam, omnes leges physicae insigne in forma mathematica concipiuntur. Per aetates quidem mathematica et physica coniunctim ingrediuntur. Saepe physici e necessitate per argumenta dubia mathematicam novam comminiscuntur, quam mathematici sero bene confirmant. Exempli gratia calculus infinitesimalis saeculo XVI inventus est, sed argumentum epsilon-delta, quod integrationem differentiationemque valide sustinuit, solum a Bernardo Bolzano anno 1817 creatur. Etiam sunt exempla quibus ingressae mathematicae physicam proferunt: inventio numeri imagninarii saeculo XIIX effecit ut physici saeculo XX potuerant mechanicam quanticam comminisci.
Quod e rerum constitutione proveniunt complura eorum adiuncta, physica specialiter petit elementa fundamentalia quae omnia materia constituent. Secundum theoriam canonicam omnes res ex duodecim particulis fermionicis fundamentalibus et duodecim particulis bosonicis fundamentalibus factae sunt. Particulae bosonicae serviunt ut vires inter particulas fermionicas transmittantur. Haec autem theoria est incompleta quod exempli gratia non includit vim gravitatis. Et sunt multa alia problemata physica usque hodie extantia quae manent resolvere, sicut problema mensurae quanticae, incongruentia inter theorias quanticam et relativisticam fundamentalia. Qua de causa ad propositum haec problemata resolvendi sunt hodie multae theoriae speculativae sicut theoria chordarum, et gravitas quantica.
[recensere] Disciplinae physicae
Physica multas diversas disciplinas complectit, antiquas et hodiernas.
Disciplinae antiquae, quibus physici advenerunt ante adventum physicae quanticae relativisticaeque, sunt:
- Mechanica Newtoniana
- Physica electromagnetica
- Optica
- Geophysica
- Physica statistica et thermodynamica
Disciplinae hodiernae fundatae post adventum theoriae relativitatis sunt:
- Relativitas specialis
- Relativitas generalis
- Astrophysica
- Cosmologia
Disciplinae fundatae post adventum et physicae quanticae et physicae relativisticae sunt:
- Mechanica quantica
- Physica camporum quanticorum
- Physica particularum elementariarum
- Physica materiae conspissatae
- Physica status solidi
Disciplinae speculativae, quae usque hodie manent demonstrandae, sunt:
- Gravitas quantica
- Computationes quanticae
- Theoria chordarum
Artes ingeniarae, quae specialiter ad principia physica spectant, sunt:
- Ars electrica (quae includit electronicam)
- Ars mechanica (quoque scientia machinalis)
- Ars nuclearis
[recensere] Physici celebres
- Archimedes
- Aristoteles
- Nicolaus Bohr
- Robertus Boyle
- Nicolaus Copernicus
- Albertus Einstein
- Michael Faraday
- Enricus Fermi
- Ricardus Feynman
- Galilaeus Galilaei
- Stephanus Hawking
- Christianus Hugenius
- Ioannes Keplerus
- Leo Landau
- Iacobus Maxwell
- Isaacus Newtonus
- Blasius Pascalis
- Wilhelm Conrad Roentgen
- Andreas Sakharov
- Aemilius Segré
- Eduardus Witten
- Thomas Young
[recensere] Vide etiam
- Astronomia
- Atomus
- Campus physicus
- Energia nuclearis
- Gravitas (physica)
- Index magnitudinum physicarum
- Leges motus Newtoni
- Quantum
- Spatium
- Tempus
- Theoria canonica
- Velocitas
- Vis
Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes! |