Web - Amazon

We provide Linux to the World

ON AMAZON:


We support WINRAR [What is this] - [Download .exe file(s) for Windows]

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
SITEMAP
Audiobooks by Valerio Di Stefano: Single Download - Complete Download [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Alphabetical Download  [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Download Instructions

Make a donation: IBAN: IT36M0708677020000000008016 - BIC/SWIFT:  ICRAITRRU60 - VALERIO DI STEFANO or
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Renatus Cartesius - Vicipaedia

Renatus Cartesius

E Vicipaedia

Renatus Cartesius
Renatus Cartesius

Renatus Cartesius (Gallice: René Descartes; natus 31 Martii 1596; mortuus 11 Februarii 1650) fuit philosophus et mathematicus Francogallicus qui aevum illuminationis valde impulit. Cartesius, cui multa posteriora opera philosophica respondent, saepe appellatus est "pater philosophiae hodiernae". Praeterea scientiam mathematicamque hodiernam quoque impulit.

Cartesius quibus proximis discrepuit, immo libro Les passions de l'âme se dixit scripturum esse "quasi iam nemo de his scripsit".

Dictum omnium praeclarissimum: Cogito (ergo) sum. Id dictum apparet in articulo 7 primae partis operis eius Principia Philosophiae: "[...] Ego cogito, ergo sum [...]."

Index

[recensere] Vita

Cartesium, cui pater fuit iudex, in vico Francogallico La Haye en Touraine, qui nunc appellatus est "Descartes", peperit mater quae unum post annum phthise mortua est. Cartesium, quod eduxit avia, appellavit pater "Le philosophe" (philosophus), quod liberus semper de rebus quaesiit.

Tabularia de Cartesio Scholae Regii Henrici Magni, 1616
Tabularia de Cartesio Scholae Regii Henrici Magni, 1616

Decem aut undecem annos natus Cartesius aderat scholam Societatis Iesu Henrici Magni in La Flèche. Graduatus apud Universitatem Pictaviensem studebat, ubi gradum in lege suscepit, cum pater filium iurisperitum fieri vellet. Ille autem numquam legem fecit, qui anno 1618 militem factus est Mauritii Princeps Auraicus comes Nassoviae.

Cartesius 11 Februarii 1650 in Holmia obiit, ubi vocatus est ad Reginam Christinam docendum; constat eum pneumonia mortuum est.

[recensere] Philosophia

Saepe constat Cartesius primus esse qui compagem scientiarum naturalium, his primum crescentibus, fecit. "Discours de la méthode" scribens invidere principia principalia quae aliquis sine dubio scire possit conatur. His in animo habens, omniaque quae dubitare potest spernens haec restituit ut fundamenta ulteriorae scientiae faciat.

Cartesius laborans
Cartesius laborans

Meditationibus de Prima Philosophia, Cartesius praeter omnia dubit. Primo omnia a sensibus dubit, cum saepe sensus homines decipent. Sunt autem, dicit, de quibus sensus nos decipere non possunt, nam sensus "interdum ... circa minuta quaedam & remotiora nos fallant, pleraque tamen alia sunt de quibus dubitari plane non potest". Secundo, Cartesius deliberat si ipse aut dormiat aut insanus sit. Quamquam potestatem insaniae somnique ad de rebus compositis decipendum, postulat omnia quae homines in somnis aut in insaniis vident sunt res quas hi homines iam cognoverunt negatque se de rebus logicis (e.g. mathematica) a somnio decipetur. Tertio ergo, deo bono negato, Cartesius sumet esse "genium aliquem malignum, eundemque summe potentem & callidum, omnem suam industriam in eo posuisse" ut se falleret. Hic genius, ut postulat, Cartesium etiam de arithmetica decipere potest.

Quae cum ita sint, omnia maxime in dubio esse videtur; quaereret igitur aliquid certus, ut fundamenta pro scientiam veram inveniat:

In tantas dubitationes hesternâ meditatione conjectus sum, ut nequeam ampliùs earum oblivisci, nec videam tamen quâ ratione solvendae sint; sed, tanquam in profundum gurgitem ex improviso delapsus, ita turbatus sum, ut nec possim in imo pedem figere, nec enatare ad summum. Enitar tamen & tentabo rursus eandem viam quam heri fueram ingressus, removendo scilicet illud omne quod vel minimum dubitationis admittit, nihilo secius quàm si omnino falsum esse comperissem; pergamque porro donec aliquid certi, vel, si nihil aliud, saltem hoc ipsum pro certo, nihil esse certi, cognoscam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes, quod esset firmum & immobile, ut integram terram loco dimoveret; magna quoque speranda sunt, si vel minimum quid invenero quod certum sit & inconcussum.

– Renatus Cartesius, Meditationes de Prima Philosophia, Meditatio II, i, 1641


[recensere] Cogito

De potestate genii maligni putans, Cartsius se dixit invenisse rem certam, de qua nullus genius malignus eum decipit:

...mihi persuasi nihil plane esse in mundo, nullum coelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora; nonne igitur etiam me non esse? Imo certe ego eram, si quid mihi persuasi. Sed est deceptor nescio quis, summe potens, summe callidus, qui de industriâ me semper fallit. Haud dubie igitur ego etiam sum, si me fallit; & fallat quantum potest, nunquam tamen efficiet, ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabo. Adeo ut, omnibus satis superque pensitatis, denique statuendum sit hoc pronuntiatum, Ego sum, ego existo, quoties a me profertur, vel mente concipitur, necessario esse verum.

– Renatus Cartesius, Meditationes de Prima Philosophia, Meditatio II, iii, 1641

[recensere] Argumentum pro existentiam Dei

Cartesius dua argumenta pro existentiam Dei fecit quorum genus est argumenta ontologicus, id est Caetesius demonstrare conatur deum propter definitionem eius esse. Meditatione quinta Cartesius ita de Deo scribet:

...non possim cogitare Deum nisi existentem, sequitur existentiam a Deo esse inseparabilem, ac proinde illum reverà existere; non quòd mea cogitatio hoc efficiat, sive aliquam necessitatem ulli rei imponat, sed contrà quia ipsius rei, nempe existentiae Dei, necessitas me determinat ad hoc cogitandum: neque enim mihi liberum est Deum absque existentiâ (hoc est ens summe perfectum absque summâ perfectione) cogitare, ut liberum est equum vel cum alis vel sine alis imaginari.

– Renatus Cartesius, Meditationes de Prima Philosophia, Meditatio V, x, 1641

[recensere] Rationalismus

Cartesius rationem et scientiae et intellegentiae mentis esse fontem credens, exemplum dedit cerae:

Sumamus, exempli causâ, hanc ceram: nuperrime ex favis fuit educta; nondum amisit omnem saporem sui mellis; nonnihil retinet odoris florum ex quibus collecta est; ejus color, figura, magnitudo, manifesta sunt; dura est, frigida est, facile tangitur, ac, si articulo ferias, emittet sonum; omnia denique illi adsunt quae requiri videntur, ut corpus aliquod possit quàm distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admovetur: saporis reliquiae purgantur, odor expirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit liquida, fit calida, vix tangi potest, nec jam, si pulses, emittet sonum. Remanetne adhuc eadem cera? Remanere fatendum est; nemo negat, nemo aliter putat. Quid erat igitur in eâ quod tam distincte comprehendebatur? Certe nihil eorum quae sensibus attingebam; nam quaecunque sub gustum, vel odoratum, vel visum, vel tactum, vel auditum veniebant, mutata jam sunt: remanet cera.

– Renatus Cartesius, Meditationes de Prima Philosophia, Meditatio II, xi, 1641

[recensere] Opera Renati Cartesii (electio)

  • 1618. Compendium Musicae. Liber est de theoria rebusque aestheticis musicae, pro Isaaco Beeckman scriptus est.
  • 1626–1628. Regulae ad directionem ingenii. Nondum finitum est. Autore motuo liber 1684 divulgatus estFirst published posthumously in 1684.
  • 1630–1633. Le Monde (Mundus) et L'Homme (Homo). Primum est accuratum opus re scientia naturalis Certesii. Homo Latine 1662 est divulagatum, Mundo 1664.
  • 1637. Discours de la méthode (Dissertatio de methodo). Introductio est de Essais, inter quae sunt etDioptrique et Météores et Géométrie.
  • 1637. La Géométrie (Geometria). Magnum opus Cartesii mathematicum.
  • 1641. Meditationes de prima philosophia sive Meditationes Metaphysicae. Editio secunda proximo anno divulgata quoque habet et obiectiones et responsiones et epistolam ad Dinet.
  • 1644. Principia philosophiae quae Cartesius opera Aristoteliana in universitatibus substituere voluit.
  • 1647. Notae in programma responsio est discipulo quondam Henrico Regio.
  • 1647. Descriptio corporis humani. Opus post mortem auctoris divulgatum est.
  • 1648. Responsiones Renati Des Cartes…. Notae de controversia inter Cartesium et Frans Burnam 16 Aprilis 1648. Liber inventus est 1895 divulgatusque 1896.
  • 1649. Les passions de l'âme (Libidinis animae). Dedicatus est liber Elizabetha Bohemiae.
  • 1657. Epistulae Cartesii, quae a Claudio Clerselier, qui multa de methematica omisit, divulgatae est.

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus Externi

Vicifons opus nominatum Renatus Cartesius habet.
Static Wikipedia 2008 (March - no images)

aa - ab - als - am - an - ang - ar - arc - as - bar - bat_smg - bi - bug - bxr - cho - co - cr - csb - cv - cy - eo - es - et - eu - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - frp - fur - fy - ga - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - jbo - jv - ka - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - ms - mt - mus - my - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nn - -

Static Wikipedia 2007 (no images)

aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -
https://www.classicistranieri.it - https://www.ebooksgratis.com - https://www.gutenbergaustralia.com - https://www.englishwikipedia.com - https://www.wikipediazim.com - https://www.wikisourcezim.com - https://www.projectgutenberg.net - https://www.projectgutenberg.es - https://www.radioascolto.com - https://www.debitoformativo.it - https://www.wikipediaforschools.org - https://www.projectgutenbergzim.com