Chemia
E Vicipaedia
Porta·Vicipaediae · Scientiae·Naturales·et·Artes·Mathematicae |
---|
|
Chemia (-ae, f.) est scientia multas in disciplinas divisa, quae atomos describendo explicat, quare et quomodo moleculae ex atomis formentur. Vinculum chemicum, quod atomos commitit, est idea fundamentalis chemiae, qua omnes res chemicae explicantur. Cum physica commutationem statuum physicorum materiae describit, tum chemia commutationem chemicam ad vincula chemica formanda rumpendaque refert.
Antiquitus omnes materiae putabantur ex elementis quattuor, nempe ex igne, terra, aqua, aëre provenire. Scientifici aetatis antiquae investigabant, quo modo elementa solvi et coagulari possent, ut novae substantiae medicinaeque crearentur. Medio aevo investigationes chemicae ab Arabibus continuabantur, quorum disciplina alchemia appellabatur. Chemia moderna ex alchemia medii aevi orta est.
Hodie scimus materiam ex elementis fere 114 provenire, ut hydrogenio, helio, lithio, carbonio, oxygenio, auro, plumbo, eqs. Systema periodicum omnium elementorum ordo est. In hoc systemate, nomina elementorum chemicorum saepe e lingua Latina derivata sunt.
[recensere] Disciplinae
Chemiae sunt diversae disciplinae:
- Chemia Organica
- Chemia Inorganica
- Chemia Status Solidi
- Chemia Organometallica sive Organica-inorganica
- Chemia Physica
- Chemia Theoretica
- Chemia Computatoria
- Chemia Analytica
- Biochemia sive Chemia Rerum Viventium
[recensere] Vide etiam
Systema Periodicum | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|