Aurum
E Vicipaedia
Aurum (-i, n., adi. aureus, -a, -um) est elementum chemicum, habet numerum ordinis LXXIX, signum chemicum. Et est metallum nobile, quod ex temporibus antiquis notum est.
Index |
[recensere] De virtutibus auri
Aurum, quia metallum nobile est, cum aliis elementis vix se coniungit. Aliae virtutes auri sunt ductilitas bona et nitor. Itaque aurum maximi aestimatur.
Densitas eius 19300 kg/m3 est.
[recensere] Ad quid faciendum auro utamur
Aes signatum et ornamenta fiunt de auro.
[recensere] De auro in fabulis et mythologia
- Hesperides deae malum habere fama fuit, qua in arbore poma aurea crescerent.
- Thetis dea filium suum Achillem armis aureis donasse fertur.
- Midas rex Phrygum a Baccho impetravisse dicitur, ut, quacumque manu tetigisset, in aurum converterentur.
[recensere] Sententiae de auro factae
- Quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames! (Verg. Aen. 3, 56 sq.)
- aurum in luto quaerere (prov., e.g. Hieron. ep. 54, 11)
- Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. (Prov. 11, 22)