Atomus
E Vicipaedia
Atomus (-i, f.) (scil. hyle) (Graece: atomos 'individuus') est pars materiae individua. Philosophus Graecus Democritus erat, qui cogitabat omnem materiam non esse dividuam.
Isidorus hispalensis docebat:
- Atomos philosophi vocant quasdam in mundo corporum partes tam minutissimas ut nec visui pateant nec (tomnu), id est sectionem, recipiant; unde et (atomoi) dicti sunt. Hi per inane totius mundi inrequietis motibus volitare et huc atque illuc ferri dicuntur, sicut tenuissimi pulveres qui infusi per fenestras radiis solis videntur. Ex his arbores et herbas et fruges omnes oriri, ex his ignem et aquam et universa gigni atque constare quidam philosophi gentium putaverunt. . . . Atomus ergo est quod dividi non potest, ut in geometria punctus.
Hodie scimus atomos ipsas dividi posse et constare ex nucleo, in quo protona, neutrona sunt, et electrona. Protona et neutrona e quarciis consistunt.
Si numerus electronum inaequalis numero protonum est, non de atomo, sed de ionte dicitur.
Artes chemica et physica scientiae sunt, quae de atomis docent: chemica docet atomos et ionta fingere molecula et alias structuras materiae; physica docet de compositione atomorum et de transmutatione atomorum (fissione vel fusione nucleorum).
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
- Isidorus Hispalensis: De etymologiarum liber XIII De mundo et partibus Caput II De Atomis