Triticum
E Vicipaedia
Triticum | ||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Tritici species lautissima, Triticum aestivum seu siligo
|
||||||||||||
Taxinomia | ||||||||||||
|
Triticum (Triticum spp.) est herba poacea quae per terrarum orbem ubique colitur. Inter frumenta, nulla seges maior est quam tritici, nisi maizium, tertia oryza. semina tritici usurpantur in farinam, pabulum pecudum et boum, cervisiam, et furfur nonnumquam obteritur ut cibi valentiores fiant. Ex culmo arido saepe fit stramentum.
Triticum factum est ex domesticatione zeae.
Siligo est genus lautissimus tritici (Triticum aestivum). Apud antiquos (praesertim Plinium Maiorem) saepe quasi genus omnino aliud, neque species tritici, nominatur.
[recensere] Antiquitus
Tempore Romano, triticum iam maxime invaluerat. Verbum "farina," quoniam triticum tam frequenti in usu erat, semper triticeam farinam indicabat, nisi cum alio adiectivo coniunctum esset.
Granea triticea erat pultis genus ex tritico detrito et lacte.[1] Tali pulte non solum Romani sed etiam Asiatici utebantur.
Amulum apud antiquos e tritico elixo fieri solebat (hodie autem, e maizio saepius). Erat etiam dulce ex triticeo amulo, eiusdem nominis.
Hispani antiqui cervisiam ex tritico coquebant, nomine "caelia" aut "cerea."
[recensere] Notae
- ^ Catonis De Agri Cultura 86: "Graneam triticeam sic facito. Selibram tritici puri in mortarium purum indat, lavet bene corticemque deterat bene eluatque bene. Postea in aulam indat et aquam puram cocatque. Ubi coctum erit, lacte addat paulatim usque adeo, donec cremor crassus erit factus."
[recensere] Bibliographia
- Dalby, Andrew Food in the Ancient World from A to Z (2003) ISBN 0415232597, p. 348-9, s.v. Wheat.