Carolus Linnaeus
E Vicipaedia
Carolus Linnaeus, vir Suecianus, die 23 Maii anno Domini 1707 natus est Stenbrohulti in Smalandia provincia, mortuus die 10 Januarii AD 1778 Upsaliae. Botanicus et medicus munere erat.
Praeclarus est, quia systema naturae finxit (1738-1766). Multa milia specierum descripsit. Elementa taxonomiae biologicae finxit: Phylum, classem, genus et speciem. Hortus Linnaei adhuc hodie ad universitatem Upsaliensem videri potest.
Anno 1755 factus est eques et nomen (ut nobilius esset) mutavit in Carolum a Linné (Suecice Carl von Linné).
Multarum plantarum multorumque animalium nomina binominalia a Linnaeo inventa sunt. Nominibus botanicis a Linnaeo datis addere licet abbreviationem L.; nominibus zoologicis addere licet Linnaeus cum anno publicationis.
[recensere] Nexus externus
- Biographia apud Berkeley
- Nuntii Latini apud YLE Radio, 25.05.2007: "Linnaeus abhinc 300 annos natus"
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Linnaeum spectant. |