Ars
E Vicipaedia
Porta·Vicipaediae · Ars·et·Litterae |
---|
|
Ars (artis, f.) est disciplina vel operandi modus partim translaticius partim novatus qui nihil est nisi facultas longam seriem actionum specialium exsequendi ut finis quidam attingantur. Sensu stricto, ars contracta est in quadam habilitate, sed, latiore sensu, comprehendit omnes vias et modos res bene agendi discendos.
Artifex dicitur qui aliquam artem excercet. Artifices magna superbia suis operibus gloriantur; et saepe censentur per suum magnum opus. Lucretius per suum De Rerum Natura, Michael Angelus Bonarotius per Davidis statuam, Gulielmus Shakesperius per talia opera sicut Romaeus et Iulia et Amletus, Princeps Daniae, Thomas Edison per globulum electricum, Gulielmus Marconi per radiophonum, etc.
Olim omnes artes in artes liberales et artes illiberales divisae sunt. Artes sic liberales appellabantur quae censebantur hominibus liberis discendi aptae. Per aetates, autem notio de eo quod hominibus liberis aptum est aliquanto mutavit; et, ut exempla infra data monstrant, multae novae artes hominibus liberis dignae tandem creatae sunt, quae inter artes liberales traditionales non censetur. Illae bellae artes specialiter ad operis artistici pulchritudinem cultivantur. Artes ingeniariae, ad contrarium, sine fine aesthetico, ortae sunt specialiter ad propositum oeconomicum scientificumque.
[recensere] Artium exempla
-
- Quadrivium
- Ars litteraria
- Ars rhetorica
- Ars dialectica
-
- Ars mechanica
- Ars electrica
- Biotechnologia
- Artes fabriles
-
- Ars lignaria
- Ars ferraria
- Ars machinaria
- Artes requietales
-
- Horticultura
- Sutura
- Textura
- Artes corporales
-
- Artes martiales
- Gymnastica
- Natatio
- Ars militaris
-
- Ars bellica
- Artes martiales
-
- Ars coquendi
- Artes sexuales
- Artes praehistoricae
[recensere] Nexus externi
- Ars Summum
- ARC Centrum ad Artes Renovatas
- Search 4.0 Art
- Bibliographia De Artibus Ingeniariis per Historiam apud Bibliotecam Congressus CFA
- Bibliographia de Artium Ingeniariarum Historia apud Universitatem Minnesotae