Pellicula
E Vicipaedia
Porta·Vicipaediae · Ars·et·Litterae |
---|
|
- Haec pagina ad pelliculam cinematographicam spectat. Si quam pelliculam alterius generis quaeris, inspice s.v. pellicula (discretiva)
Pellicula (-ae, f.) est opus artis cinematographicae quae consistit in sequentia imaginum photographicarum camera exceptarum quae ope projectoris cinematographici ostendi possunt.
His ultimis annis magis magisque adhibentur pelliculae digitales, praesertim in pelliculis televisualibus necnon documentariis pelliculisque amatorum.
Pelliculae theatris cinematographicis destinatae adhuc fiunt in solitis pelliculis a triacetato cellulosae compositis, cuius formatus est 35 milimetrorum (35 mm), nempe idem atque adhibetur in photographia classica ut "magnitudo universalis", quamquam in photographia photogrammata imprimuntur modo horizontali dum in cinematographo imprimuntur modo verticali eaque de causa sunt aliquanto minoris magnitudinis.
Praeter taeniam celluloidis, pellicula est etiam ipsa fabula cinematographica quam actores agunt.
[recensere] Exempla
Pelliculae exempli gratia sunt:
[recensere] Indices histronum mimarumque
- Index Histrionum mundi cinematographicorum (A-K)
- Index Histrionum mundi cinematographicorum (L-Z)
- Index Mimarum mundi cinematographicorum (A-K)
- Index Mimarum mundi cinematographicorum (L-Z)
[recensere] Vide etiam
- Centum Maximae Filmae Institutus Filmarum Americanarum
- Cinematographia
- Televisio
- Magnetoscopium
- Rector cinematographicus
- Actor
Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes! |