Musica
E Vicipaedia
Porta·Vicipaediae · Ars·et·Litterae |
---|
|
Musica est ars aut scientia componendi sonos in modo qui animi motum evocat et de more est canorus cordique. Soni qui sic compositi sunt canti appellantur.
Index |
[recensere] Definitiones
Boethius docet tres esse musicas: musica mundana, musica humana, et musica instrumentalis.
- Tres esse musicas in quibus de vi musicae narratur. Principio igitur de musica disserenti illud interim dicendum videtur, quot? musicae genera ab eius studiosis comprehensa esse noverimus. Sunt autem tria. Et prima quidem mundana est, secunda vero humana, tertia quae in quibusdam constituta est instrumentis, ut in cithara vel in tibiis caeterisque quae cantilenae famulantur. (De institutione musica, liber primus, caput II)
Ars musica est ars audiendi et pars mathematicae artis.
Isidorus Hispalensis docet:
- Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens. Et dicta Musica per derivationem a Musis. Musae autem appellatae apo tou mwsqai, id est a quaerendo, quod per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. [2] Quarum sonus, quia sensibilis res est, praeterfluit in praeteritum tempus, inprimiturque memoriae. Inde a poetis Iovis et Memoriae filias Musas esse confictum est. Nisi enim ab homine memoria teneantur soni, pereunt, quia scribi non possunt.
Musicae partes sunt tres: harmonica, rhythmica, metrica.
Non solum cantus, sed etiam carmina instrumentalia, evoluta sunt per saecula. De tubale narrat Moyses; postea harpa, viola, gamba inventae sunt, usque ad instrumenta electronica hodierna.
[recensere] Cantus Gregorianus
Cum de latina lingua tractamus, non possumus mentionem cantuum quae dicuntur cantus gregoriani omittere. A primissimis Christiani saeculis, cantibus usi sunt Christiani in Deum laudandum; et in occidente, lingua latina ubique diffusa, oriebantur plurimi pulcherrimi cantus qui olim collecti sunt in formam traditam vocatam gregorianam. Plurimi homines magni ingenii alii noti, sicut Venantius Fortunatus, maxime autem ignoti, dederunt vires suas ad hoc corpus formandum. In ultimis saeculis primi christiani millennii, corpus firmabatur, et ita usum est usque ad praesentem diem, variis permissis mutationibus. Adhuc in Ecclesia Catholica Romana norma est cantus in ritibus occidentalibus, et celebratur etiam a hominibus mundanis.
[recensere] Musici classici europaei
- Vide compositores
- Musica
[recensere] Genera musicae
Musicae multorum generum sunt. Musica Indica, exempli gratia, est genus musicae. In Europa et America, sunt multa genera musicae, e.g. iazzium, musica antiqua, disco, pop, et alia genera.
- Cantus Gregorianus
- Musica Aegyptia
- Musica Americana
- Musica Brasileira
- Musica Arabica
- Musica Baroca
- Musica Cambodiana
- Musica Canadiensis
- Musica Colombiana
- Musica Cubana
- Musica Estonica
- Musica Francogallica
- Musica Funkica
- Musica Germanica
- Musica Graeca - buzucium
- Musica Hispanica - tango
- Musica Indonesiana
- Musica Italica
- Musica Iaponica
- Musica Metallus Gravidus
- Musica Mesopotamica
- Musica Mexicana - mariachi
- Musica Nova Unda (new wave)
- Musica Novae aetatis
- Musica Polynesiana
- Musica Punica
- Musica Punkica
- Musica Romana
- Musica Rockica
- Musica Sinensis
- Musica Tibetensis
- Musica Turcensis
- Musica Vietnamensis
[recensere] Vide etiam
- Canon
- Cantus
- Fuga
- Motetus
- Missa
- Piano
- Opera
- Saltatio
- Symphonia
- Theoria musicae
- Pibgorn
- Instrumentum musicum
- O abies
- Orchestra
- Eurovisionis Certamen Musicale
- Maria Carei
- Tristis Dominica