Saltatio
E Vicipaedia
Porta·Vicipaediae · Ars·et·Litterae |
---|
|
Saltatio[1] seu ballatio[1] seu chorea[1] est ars vel agilitas vel fructus proprium corpus ad musicae rhythmum movendi. Motus modus de nationis moribus aetateque maxime pendet. Saltationis causae sunt variae: consuetudo, fructus, et certamina.
Index |
[recensere] Saltationis genera
Saltatio vox antiquissima est. Saltatio, quamquam sensu latissimo omnia genera corpus ad musicam movendi continet, praecipuo dicitur corpus brevibus modo saltibus movendi genus, quod antiquitas tantum solebat, non aliter quam hodie Italice saltarello et Theodisce Springtanz vel nuperissime Jumpstyle dicuntur.[2] Ballatio[3] maxime significat corporis motionem, solum lautii causa sine multo saltatu, vel mulieris virique paribus, saliendo aut non.[4] E ballatione et ballando, verba Francogallice ballet et Hispanice baile veniunt. Chorea, quae e nomine Graeco χορεία venit, maxime dicitur agilitas ballatioque saepe in circulis instructa vel cantata.[4] Notandum est, quod haec genera se invicem non excludunt: agilitas quaedam simul et saltatio et ballatio et chorea potest esse.
Inter ballationes occidentales, quae inter mulierem et virum aguntur, sunt:[5]
[recensere] Internationales
- Chorea lenta (Anglice: Slow Waltz)
- Chorea Vindobonensis (Anglice: Vienese Waltz')[6]
- Tango
- Fox lentus (Anglice: Slow Foxtrot)
- Passus rapidus (Anglice: Quick step)
[recensere] Latinae internationales
- Za-Za (Hispanice: Cha-Cha)
- Zamba
- Rumba (etiam Saltatio Cubana[7])
- Passus duplex (Hispanice: Paso doble)
- Zive (Anglice: Jive)
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ 1.0 1.1 1.2 Words vel Verba a Gulielmo Whitaker, programma computatrale quod flexionem vel coniugationem verbi Latini notat, et id in Linguam Anglicam radicem verbi convertit; Vide etiam nexus externus: Words.exe.; Glossarium Anglicum-Latinum non iam editum a Davide Morgan, Prof. Linguae Francogallicae.
- ↑ Saltatio - A Dictionary of Greek and Roman Antiquities, John Murray, London, 1875.
- ↑ Ballatio derivata est a ballare, quod per mutuationem verbi Graeci βαλλίζειν 'saltare' verbo βάλλειν 'iacere' adiuvante in linguam Latinam pervenit.
- ↑ 4.0 4.1 New Grove Dictionary of Music and Musicians, editum a Stanley Sadie et John Tyrrell, Grove’s Dictionaries of Music Urbs Novum Eboracum, Novum Eboracum,, 1986; Commentarium "Carole", Britannica Online, excerptum 29 Sept. 2007.
- ↑ Pagina Vicipaediae Anglicae en:Portal:Dance, excerptum 29 Sept. 2007.
- ↑ Glossarium Carolis Egger; Etiam vide http://www.via.at/fobdr/bdr/lat.htm
- ↑ Ex http://www.veritas.at/sbo/extproj/LateinGlossar/glossar.php?_file=glossar&_chr=S&_sort=Latein
- ↑ Ex http://www.via.at/fobdr/bdr/lat.htm
- ↑ Ex http://www.vatican.va/roman_curia/institutions_connected/latinitas/documents/rc_latinitas_20040601_lexicon_it.html#s
- ↑ Ex http://www.veritas.at/sbo/extproj/Glossar/latein/glossar.htm]
[recensere] Nexus externi
- Dancilla
- http://www.sant-agostino.it/latino/discorsi/discorso_443_testo.htm (http://www.sant-agostino.it/latino/)
- de:Saltatio Mortis
Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes! |