Words
E Vicipaedia
William Whitaker's Words (Latine: Verba a Gulielmo Whitaker) est programma computatrale quod flexionem vel coniugationem verbi Latini notat, et id in Linguam Anglicam radicem verbi convertit. Etiam inscribas verbum Anglicum, et translationem Latinam accipias.
Programma, quod est scriptum in Ada, est liberum ut extraheas, etiam id adhibeas in interreti.
Ille programma, praecipue in interreti, causa interfaciei simplicis, numeri verbi Latini quae insunt, et definitionum subtiliorum. Nihilominus, usori definitiones comprobandae sunt, ut Words regulas prae-, in-, et sufficationum, declinationum, et coniugationum naturalium, ut possibilitatem verbi determinet. In consecutione, non certum est ut verba quae Words reddeat umquam in literatura vel oratione dicerentur.
Index |
[recensere] De iactu
Verba Gulielmi ipsius: The dictionary is about 17000 entries, as would be counted in an ordinary dictionary. This expands to more than twice that number of individual stems […], and may generate many hundreds of thousands of "words" that one can construct over all the declensions and conjugations.[1]
Confer Oxford Latin Dictionary, gnotum esse perfectissimum lexicon linguae Latinae, tenet 34000 res, nisi nomina propria.[1]
[recensere] Ratio programmatis
[recensere] Verbum verum
Exempli gratia, data verbi Latini forma amabantur, Words hanc rationem agit ut translationem rectam reddeat:
amabantur = am + a + ba + nt + ur, ubi:
- am = amo, amare, amavi, amatus
- a = vocalis quae modum indicativum notat
- ba = tempus imperfectum notat
- nt = numerum pluralem et tertiam personam notat
- ur = vocem passivam notat
Ita amabantur est forma passiva, tertiae personae, pluralis, imperfecta, indicativa verbi amare.
[recensere] Lector
Lector, alium programma computrale, quod legenti Latinam usui possit esse. Lector "Whitaker's Words" adhibet ut Latinam in Anglicam convertat.