Programma computatrale
E Vicipaedia
Programma computatrale[1] est res informatica iussa computatralia cohibens. Haec iussa processorio centrali exhibita efficiunt ut computatrum res speciales quaedam in serie agat. Iussa computatralia necessario in codice machinali scribuntur, sed non est necessarium codicem scire ut usores programmatis untantur. Programmata iam in lingua machinali versa, quae dicuntur pellibilia, pellere possumus solum iconem in scrinio imprimendo vel nomen in computatrum referendo.
Index |
[recensere] Species programmatum
Sunt multae programmatum species. Systema administrativum computatrale est programmatum fundamentalium coniunctum quod functiones et interactiones principales computatri administrat. Alia programmata sunt de programmate compilando, editione, tabula computativa, littera electronica, interrete navigando, et ludis computatralibus. Etiam sunt programmata quae nos ipsi scribimus.
[recensere] Exempla programmatum
- Whitaker's Words
- GCC
- Excel
- Word
- Abiword
- Open Office
- Mozilla Firefox
- Explorer
- Matlab
- LabView
- Ludi computatrales
[recensere] Linguae computatrales
Processorium centrale computatri solum iussa computatralia scripta in lingua machinali sua fungitur, sed haec lingua inter varia computatra differt et difficilis est ea uti, quam ob rem habemus compilatra, programmata quae varias linguas programmandi ad linguam machinalem convertunt.
[recensere] Linguae vel codices programmandi principales
Sunt milia linguarum computatralium, inter eas, exempli gratia:
[recensere] Notae
- ↑ Ex pagina Words; Vide etiam Vocabula computralia (lingua Latina et Anglica)
Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes! |