Informatica
E Vicipaedia
Porta·Vicipaediae · Technologia |
---|
|
Informatica (-ae, f.) dicitur scientia vel ars de computatris programmandis et de informationibus structis. Res informatica, quae in multis linguis dicitur software, constat in ominibus partibus computratris intangibilibus. Oportet igitur hoc sensu informaticam a scientia machinali de computatris armaturis distinguere.
--Edsger Wybe Dijkstra[1]
Informatica omnes vitarum nostrarum aspectus hodie afficit, quia computatra omnes homines nationesque attingunt per systemata financialia, interretialia, et communicationalia mundialia.
Index |
[recensere] Origo
Verbum informatica[2] coniungit verba informatio et automatica. Termini Anglici computer science et information systems, Francogalli informatique idem significant.
[recensere] Algorithmus: instrumentum informaticae
Informaticae finis est informationis organizatio, logica, mathematica, physica, electronicaque utendo, ut computatra melius gubernentur, res requisitae citius inveniantur, communicatio efficienter agatur, et capacitas rerum servandarum augmentetur.
Ad tales res efficendas, ingeniarii comminiscunt meliores algorithmos. Algorithmi sunt partes processus minimae quas ingeniarii informaticales maxime animadvertunt. Ingeniarii informaticales etiam alias res maximi momenti comminiscunt sicut systemata linguarum computatralum, systemata interretialia et telephonica distribuita et systemata clavium computatralum securarum.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ "Computer Science is no more about computers than astronomy is about telescopes."--Edsger Wybe Dijkstra
- ↑ E lingua francogallica, vid. e. g. DICCIONARIO DE LA LENGUA ESPAÑOLA - Vigésima segunda edición."El vocablo Informática proveniente del francés informatique, acuñado por el ingeniero Philippe Dreyfus en 1962, acrónimo de las palabras information y automatique." e commentarium e Wikipedia Hispanica, 1 Ianuarii 2008.
Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes! |