Bellum Orbis Terrarum II
E Vicipaedia
Pagina usque elaboratur...
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Ideo rogaris ut minora quidem mutes hic, maiora autem prius disputes illic.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.
Bellum Orbis Terrarum II, quod saevibat ex anno 1939 usque ad annum 1945, sic appellatur quod secundum bellum erat in quo omnes nationes totius orbis terrarum pugnabant. Etiam ultra modum Belli Orbis Terrarum Primi, bellum secundum fuit magnitudinis immensae, ingentem numerum victimarum praebens: primo bello duo milliones militum ceciderunt, in Bello Orbis Terrarum II 45 milliones vitam perdiderunt. Dum bellum geritur, 6 millionum Iudaeorum necati sunt in illa maxima caede civili quae dicitur Shoa, Adolfo Hitler (socio Benito Mussolini) auctore cum Henrico Himmler aliisque Naziis. Et bellum illum maximum et summa illa Iudaeorum caedes remanserunt trauma inoblitum permultorum hominum.
Primae nationes quae belli initium fecerunt (cum asterisco monstratuntur potestates axis):
- 1 Septembris 1939 - 8 Maii 1945: Tertium Regnum (Germania et Austria) (*)
- 1 Septembris 1939: Polonia
- 3 Septembris 1939 - 8 Maii 1945: Regnum Unitum (et Australia)
- 3 Septembris 1939 - 8 Maii 1945: Francia
- 10 Septembris 1939 - 15 Augusti 1945: Canada
- 30 Novembris 1939 - 4 Septembris 1944: Finnia (*)
- 9 Aprilis 1940 - 4 Maii 1945: Dania et Norvegia
- 10 Iunii 1940 - 25 Aprilis 1945: Italia (*)
- 28 Octobris 1940 1945 - Graecia
- 21 Iunii 1941 - 1945: Hungaria (*)
- 22 Iunii 1941 - 8 Maii 1945: Unio Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum
- 7 Decembris 1941 - 15 Augusti 1945: Iaponia (*) et Civitates Foederatae Americae
[recensere] Loci
Bellum vehementissime gerebatur in Europa et Asia, antequam in Africam septentrionalem et oceanos mundi expansum est. Auctores belli Germania, Italia et Iaponia fecerunt amicitatis foedus. Inter nationes quae se defendebant vel quae defendentes adiuvabant, erant Unio Sovietica, Civitates Foederatae Americae, Regnum Britanniarum, Polonia, Francia, Canada, Nova Zelandia et Australia. Illae civitates foedere alligatae erant et ita 'alligatae' appellantur. Ex parte alligatorum, civitates hosticae etiam "potestates axis" (Anglice: axis powers) appellabantur. Locutio enim in usu erat de axi Berolinensi et Romano vel Berolinensi et Tociensi.
[recensere] Initium: Bellum in Europa, 1930-1940
Mense Augusti anno 1939 Germaniae et Unioni Sovieticae placet, ne altera natio alteram aggredetur. Hoc pacto Germania Poloniam invadit mense Septembris eiusdem anni. Legiones Polonorum bellant pro patria unam mensem, legionibus Sovieticis die 17 Augusti quoque invadentibus. Victa sine magno commeatu atque molimento Polonia, Germani copias contra Galliam tranferunt, facileque eam vere 1940 superant Parisosque occupant. Tunc contra Britanniae insulam manus aerialem conieciunt. Proelio in aere per aliquas menses facto, Germani se Britanniam invadere non posse vident. Copias Britannicas in Africa positas
[recensere] Vide etiam
Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes! |