Ars rhetorica
E Vicipaedia
Porta·Vicipaediae · Ars·et·Litterae |
---|
|
Ars rhetorica ars liberalis bene dicendi et scribendi est, ut pars trivii.
Isidorus scribit: Quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civilibus quaestionibus necessaria existimatur. (Isid., etym. 1, 2)
Ars grammatica fundamentum artis rhetoricae est.
Index |
[recensere] Figurae rhetoricae
Figura rhetorica est transmutatio in verbis coniunctis; est distincta a tropo, i.e. a transmutatione in verbis singulis. Modi transmutationis sunt 4:
- adiectio
- detractio
- immutatio
- transpositio
Transmutatio potest applicari ad 4 elementa, sc. ad elementa
- vocis, e.g. allitteratio: veni, vidi, vici
- positionis, e.g. geminatio: fuit, fuit quondam in hac re publica virtus
- sensus, e.g. antithesis: ars longa, vita brevis
- cogitationis, e.g. hyperbola: te plus oculis meis amo
Secundum haec 4 elementa figurae sunt denominata e.g. figurae vocis, positionis etc.
[recensere] Historia
In Graecia antiqua sophistae artem rhetoricam ut eloquentiae publicae artem pecuniae faciendae causa docuerunt. Contra illos Plato philosophiam posuit, sed ars rhetorica ut disciplina nihilominus semper bene aestimabatur.
Romae "nemo fere laudis cupidus adolescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit". (Cicero, de Oratore I.4)
Anno p.Chr.n. 1519 libris de arte dicendi primum editis Philippus Melanchthon aliter atque Aristoteles artem oratoriam non persuadendi, sed, ut Cicero et Quintilianus, artem docuit recte et copiose esse dicendi. Qui quid esset eloquentia numquam perspicacius exposuit, quam cum Iohanni Pico comiti Mirandulensi se respondere simulavit. Picus enim illud Platonis, quod est in dialogo, qui Gorgias inscriptus est, Hermolao Barbaro litteris exprobraverat, oratorem ab adulatione profectum et adeo contrarium esse philosophi, qui sapientiam amaret, ut, cum falsa pro veris probari vellet, quasi fuco, quo facies mulieris ingenua operiretur, arte sua dissimularet res ipsas. contra Melanchthon affirmavit, quam renatis litteris recentiores dicerent eloquentiam: invitis enim oratorem ita persuadere nolle, ut res ipsas his verbis laudare studeret, quibus essent dignae.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
- A Glossary of Rhetorical Terms with Examples (Anglice, Latine)
- Boncompagnus (1194 - 1243): Rhetorica novissima
- Ranieri Carsughi (1647-1709): Ars Bene Scribendi / Studiosis Rhetoricae / Adolescentibus
- J.R. Thorbecke: Ciceronis de perfecto Oratore sententia (1819)