Cuba
E Vicipaedia
|
|||||
Sententia nationalis: Patriam aut mortem (Hispanice: "Patria o muerte") |
|||||
Linguae officiales | Hispanica | ||||
Nomen gentilicium Adiectivum |
Cubanus[1] Cubanus |
||||
Carmen nationale | La Bayamesa | ||||
Praeses | Radulphus Castro | ||||
Caput | Avana 23°8′ Sept., 82°23′ Occ. |
||||
Urbs maxima | Avana | ||||
Area - Totalis - aqua (%) |
de area 105.a 110 861 km² |
||||
Numerus incolarum (anno 2007) Totalis - Spissitudo |
de frequentia 73.a 11 394 043 102/km² |
||||
PDB (anno 2006) - Totalis - PDB/capita |
de producto 87.a $45 540 000 000 $4 000 (117.a) |
||||
Nummus | Pondus Cubanus (CUP ) |
||||
Libertas civitatis Ex Hispania Ex CFA Ex Enmend. Platt Ad Communismum |
12 Octobris 1898 12 Octobris 1902 29 Maii 1934 1 Ianuarii 1959 |
||||
Circulus temporalis - aestate (HÆ) |
EST (UTC-5) EDT (UTC-4) |
||||
Praefixum telephonicum nationis | +53 |
||||
Dominium interretiale | .cu | ||||
Cuba est maxima Antillarum Magnarum insula in Mari Caribaeo, insularum Americanarum magnitudine quarta, totius terrarum orbis autem quindecima. Partes quoque rei publicae Cubanae sunt variae insulae minores (plurimae Hispanice cayos appellatae) et Insula Iuventutis, insula maxima ante litus meridionale Cubanum sita.
Ab anno 1492 usque ad 1898 Cuba fuit colonia Hispana; postea res publica. Ex quo Hispania cum America bello certavit anno 1898, Civitates Foederatae Americae partem maiorem in relationibus internationalibus Cubanis figurant, sed post Bellum Frigidum et rerum Cubanarum commutationem Communistam anni 1959 relationes inter CFA et Cubam saepe fuerunt inimicae. Quamvis contentio inter ambas civitates usque ad dies nostros non quiesceret, Civitates Foederatae Americae foederibus Cubano-Americanis annorum 1903 et 1934 compositis [2] Sinu Guantanamo, parvula parte Cubae orientalis, utuntur suae classis statione.
Index |
[recensere] Geographia
Territoria vicina Cubae sunt paeninsula Iucatania (Mexici pars) ab occidente, paeninsula Florida, et Insulae Bahamenses septentrione, Hispaniola oriente, et Iamaica meridie. Litus septentrionalis Cubae partim Sinu Mexicano, partim Atlantico Oceano locatur; litus meridionale Mare Caribaeum adspicit. Maior pars superficiei Cubanae est planities, regione montuosa Sancti Iacobi Cubae excepta, ubi sunt Montes Magistri (Sierra Maestra) cuius Cacumen Turcus (Pico Turquino), altitudine 2005 m, est altissimus Cubae locus.
Cuba nunc quattuordecim provincias habet, quorum maxima est Avana Urbs (Ciudad de la Habana), incolarum 2.2 milionum. Nomina provinciarum ab occidente ad orientem sunt Pinetum ad Flumen (Pinar del Rio), Avana Provincia (La Habana), Avana Urbs (Ciudad de la Habana), Matansa (Matanzas), Centumfocencis (Cienfuegos), Villa Clara (Villa Clara), Sanctus Spiritus (Sancti Spíritus), Caecus Abulae (Ciego de Ávila), Camagueya (Camagüey), Tunae (Las Tunas), Granma (Granma), Holguina (Holguín), Sanctus Iacobus Cubae (Santiago de Cuba), et Guantanamus (Guantánamo).[3] Insula Iuventutis (Isla de la Juventud) constat ex municipio egregio.
Typhones marini sinum Mexicanum versi Cubam magnopere omni anno adflictant. Indi Taini, qui Cubae primitus vixerunt, tales typhones appellabant huracan; postquam nautae Hispani eos appellabant huracanes vel furacanes vel furacana.[4]
[recensere] Historia
[recensere] Colonia Hispaniae
Primitus indigenae Americani, qui "Taino" dicuntur, Cubam habitabant. Taini tabaccum colebant et domus e palmae foliis instruebant. Christophorus Columbus prima navigationum suarum in Americam factarum in Cubam perductus die 27 Octobris 1492, insulam putabat esse partem Asiae. Duas decades postea, circa annum 1510, Didacus Velazquez (Hispanice: Diego Velázquez) coepit insulam regno Hispano subigere. Quod ut facilius eveniret, Velazquez anno 1512 condidit in orientali insulae parte oppidum Baracoam, deinde per totum territorium Cubanum annis 1513–1515 sex alia oppida: Bayamus (1513), Trinitatem, Sanctum Spiritum, Avanam (1514), Camagueyam (1515), et Sanctum Iacobum Cubae (1515). Hatuey et Guama, Taini principes, pro sua parte cum Hispanis bellaverunt concursationis modo, gregibus dispersis celatisque, annos 1510–1550.[5] Propter Tainorum belli modum, Hispanis vicatim erant debellandi, ut vici indigenae integri perderentur Tainique in servitudinem abducerentur. Hodie iam non exstant Taini, cum aut Hispanis permixti sunt aut morbis Europaeis Africanisque interierunt aut ab Hispanis interfecti sunt.
Cuba, pars imperii Hispani usque ad annum 1898, fuit ultima colonia Americana quae sua libertate abs Hispania adeptura erat. Primitus divitia Cubana constabant ex armentis qua homines pro coriis et carne salsa utuntur. Postea divitia constabat in sacchari cannae productione. Ad labores villarum agendas Hispani multos servos Africanos intulerunt ut hodie populi Cubani essent 36% candidi, 11% nigri et 51% "mulati" (qui partim candidi et partim nigri sunt). Anno 1884, Cuba fuit paenultima civitas in hemisphaera occidentale quae servitudinem omnino abrogavit.[6]
[recensere] Amor libertatis
Saeculo undevicesimo, amor libertatis a populis Cubanis ostendebatur in tribus seditionibus: Bellum Decem Anni (1868–1878), Bellum Parvum (1879–1880), et Bellum Anni 95 (1895–1898). Die 25 Martii 1895, Iosephus Marti (Hispanice: José Marti) et Maximus Gomez (Hispanice: Máximo Gómez) Edictum Montecristi ediderunt, in quo declaraverunt libertatem Cubae, finem distinctionum legalum inter progenies, "amistatem" cum Hispanis qui libertatem Cubanam non oppugnabant, et bellum contra Hispanos gerendum qui libertatem compescunt. Postea die 11 Aprilis 1895, Marti, Gomez, et sui prope Baracoam exposuerunt, et continuo bellum coepierunt. In bello longissimo erant heroes Hispani, sicut Eligius Gonzalo, et erant heroes Cubani, sicut Marti ipse in bello perivit. Post tandem tres annos, libertatem Cubanam adiuvandi casu et colonias Hispaniae cupientes, Civitates Foederatae Americae die 23 Aprilis 1898 bellum cum Hispania sumpserunt, et post tres menses, die 17 Iulii 1898, Hispania succumbit.
In Lutetiae Foedere anni 1898, die 10 Decembris 1898 signato, Hispania libertatem Cubanam agnoscere condixit et suas terras insulares Philippinas, Guamam, et Portum Dives Civitatibus Foederatis Americae tradidit. Quia Philippini solum post indutiam se tradiderant,[7] CFA pro insulis Philippinis Hispaniam $20 milionibus luerunt, sed Cuba suam libertatem non statim attigit. CFA quattuor annos usque ad annum 1902 Cubam occupaverunt, et deinde Cubam decesserunt solum postquam Cubani emendationem Platt constitutionibus suis addiderant. Haec emendatio illis CFA dedit postestatem ad Cubam irrumpendam siquando praeses Americanus sentiat interventum esse necessarium. Emendatio quoque CFA dedit parvulam partem Cubae orientalis in Sinu Guantanamo, ut CFA classis stationem ibi habeant. Ut Cubani emendiationem Platt odiosam abrogent, Cuba et CFA novum foedus anno 1934 approbaverunt, in quo Cubani iterum regionem in Sinu Guantanamo CFA dederunt locario monetae aureae $2000 per annum.[8]
[recensere] Studium Moncadae
In libro Studium Moncadae: Orita Regni Fidelis Castro,[9] Laurentius James describit quomodo Cubani solebant principes eligere charismaticos quibus est quaedam persona cultualis. De hoc exempla praeclara sunt Fulgentius Batista (Hispanice: Fulgencio Batista) et Fidelis Castro. Fama Batistae fuit quia ipse de originibus humilibus solum se legere docuit, dein crevit ad campidoctorem, dein centurionem, ducem, et tandem praesidem rei publicae. Batista fuit dux Cubanus ter: in occulto annos 1933 – 1940, sicut praeses annos 1940–1944, et tyrannus annos 1952–1959. In sua tyrannia, tam atrociter adversarios suos comprimit ut omnes mox vere res novas appeterent. Fama Castri fuit quia Castro adulescens Batista tam vehementer adversabatur ut die 26 Iulii 1953 Castro et sui universitarii Castrum Moncadam adorirent. Continuo confacti sunt, Castro capto, sed Castro se defendens dixit: Historia me excusabit.[10]
Batista, suam clementiam Fideli Castro monstrans, solum condemnatum Cuba expellavit, et mox anno 1957 Fidelis et sui Mexico Cubam reddiderunt in celoce Granma ut iterum res novas moliantur in montibus orientalibus Cubanis. Primitus CFA Batistam adiuvaverunt quia Batista Americanorum negotia in Cuba adiuvabat, sed postmodo CFA quoque eum putaverunt pernefarium. Cum ille Fidelis Castro res novas molitiens primitus habeat populorum animum, CFA Castrum pecunia et armis adiuvaverunt.[11] Post unos menses Castro bellum fortunatum contra Batistam gessit et Batista e Cuba fugit.
Castro exultans Avanam initus cives longissima oratione ammonuit ne ei iterum patiuntur tyrranos et cultus personae ambitionisque personalis, sed, ad orationis fines, una e compluribus columbis solutis Fidelis humerum consessa est. Populus vidit hanc esse signum Dei, et multi genibus prece cecederunt. Fidelis Castro vere factus est heros Cubanus. Magna reverentia erat a populis, quam Fidelis accepit.
[recensere] Rerum commutatio communista
Futuro Cubano compendiose postea incerto, mox Fidelis inopinabiliter Cubam ad metam communistam movit. Inter incidentias claves fuerunt displosiones 4 Martii 1960 apud navem La Coubre Francogallicam quae armas Cubam portabat. Displosiones, quae secundum Fidelem erant culpae copiae speculatoriae CIA Civitatum Foederatarum Americae, in Fidele produxit epiphaniam quandam. In oratione funebri pro mortuis navis La Coubre, Fidelis Castro excusabat ea quodcumque Cuba facesset contra impetus CFA. Secundum Fidelem, bellum pro summatu Cubano venit ante metam libertatum civium Cubanorum. Sententia revolutionis Cubana futura erat non Libertatem aut mortem, sed Patriam aut mortem[12]. Castro hac sententia congruens metas suas anteriores de constitutione anni 1940 et electionibus forma democraticis renovandis relictura erat. Ad summatum Cubanum, Castro elegit communismum ut formam rectionis patriae. Cum ille tunc omnes societates mercatorias Americanas confiscavit,[13], in talionem, CFA imposuit prohibitiones contra mercaturam cum Cuba.[14]
Rectio Fidelis Castro Cubana, inter alia, omnes ephemerides et diaria Cubana rapuit et locutionis ius populi abrogavit. Cum deinde milles Cubanorum ad CFA fugarent, administratio Eisenhower CFA celeriter armas pecuniasque exilio dedit ut rectionem Fidelis Castro everterant, sed Litoris Gironis invasio eius, quae anno 1961 sub administratione Kennedy accedit, fuit calamitosa. Communistae victores postea sicut contrarrevolutionarios accusabant quivis eos incusabant, vel si eos recte incusabant. Castro quidem clericos Catholicos expellavit, quia eos quoque accusabat de rebus novis molitiendo.[15]
Incidentia inter CFA et Cubam celeberrima deinde fuit Discrimen Missilum Cubanum 14–28 Octobris 1962. In eo discrimine, URSS coepierunt missiles nucleares contra CFA statuere Cubae, quam ob rem CFA obsideum contra Cubam incohaverunt. Multos dies mundum stabat puncto belli nuclearis inter CFA et URSS. Postea autem fuit pactum, discrimen inter CFA et URSS desinens, ut CFA Cubam numquam irrumpat et URSS numquam missiles nucleares Cubae ponat.[16]
[recensere] Hodie
Quamquam Castro metas democraticas celeriter reliquit, metas tamen eruditionis curationisque suas honoravit. Hodie in America solum Argentina, Canada, CFA, Trinitas et Tabacum, et Uruguaia habent frequentiam analphabetorum minor quam Cuba.[17] Cuba quoque nota est pro systemate curationis suo.[18] Postquam anno 1993 Russia Cubam adiuvare desivit, oeconomia Cubana dolores magnos passa est, sed natio systemate communisto continuat etsi cum nonnullis correctionibus.[19] Usque ad hodiernem diem, propaganda Cubana dicit omnes malos oeconomicos Cubanos esse culpam CFA, CFA continuare obsideum contra Cubam et invasione CFA imminere.[20]
Interim, CFA Cubam non obsidunt, sed fere omne commercium inter cives suos et rectionem Cubanam prohibunt, et solum nonnullos commercios agriculturales cum Cuba et visitationes aiudataque familiaribus personalibus sinunt.[21] Nationi Cubana reditum maxime est ob periegesem internationalem, niccolum et agriculturam.[22] Exilium Cubanum in CFA constat hodie ex 1.5 milliones (circa 13% e numero incolarum Cubanorum totali).[23] Aiudatum remissum a Cubanis qui in CFA vivunt quoque significanter ad reditum nationalem figurat.
Castro Cubam rexit ab anno 1959 usque ad aegritudinem suam anno 2006; postea Radulphus frater rexit de facto ob problemata salutis Castri. Tandem formaliter 19 Februarii 2008 Castro rectionem suam abdicavit; et in 24 Februarii 2008, Rudalphus rector Cubae designatus est.
[recensere] Homines clari
- Fulgentius Batista
- Leo Brower
- Fidelis Castro
- Radulphus Castro
- Maximus Gómez
- Ramón Grau
- Nicolas Guillén
- Vilma Espin Guillois
- Elianus González
- Ernestus Guevara
- Ernestus Hemingway
- Iacobus Lucas Ortega y Alamino
- Gerardus Machado
- Iosephus Marti
- Silvius Rodriguez
- Felix Varela
[recensere] Notae
- ↑ Tuomo Pekkanen (Nuntii Latini), Castro potestatem depositurus
- ↑ Vide paginas Anglice Foedus Cubanus-Americanus anni 1903, Emendatio Platt, en:Platt Amendment.
- ↑ Fons privinciarum nominium nobis est, ubi possibile, nomines dioecesis ecclesiae Catholicae Cubanae.
- ↑ Vide fontes quod procellam ingentem marinam nomine huracan vel furacan vel furacanum describunt.; Vide etiam paginam Huracan apud Vicipaediam Hispanicam.
- ↑ Quae forma belli hodie "guerilla" Hispanice dicitur.
- ↑ Ultima fuit Brasilia, anno 1888.
- ↑ Vide etiam Ultimi Philippinarum.
- ↑ Anglice: "The United States of America agrees and covenants to pay to the Republic of Cuba the annual sum of two thousand dollars, in gold coin of the United States, as long as the former shall occupy and use said areas of land by virtue of said agreement"; Vide etiam Foedus Cubanus-Americanus anni 1903 et Foedus Cubanus-Americanus anni 1934
- ↑ Anglice: The Spirit Of Moncada: Fidel Castro's Rise To Power, 1953–1959. Bockman, Larry (Major USMC), 1984. "In the tradition of the Spanish, Cubans have long sought to choose their leaders based on the cults of "personalismo" (personality) or "caudillo" (charismatic leader). Perhaps the two finest examples of that tradition are the two Cubans who shaped Cuba's destiny from 1933 to the present: Fulgencio Batista Y Zaldivar and Fidel Castro Ruz."
- ↑ Hispanice: "La historia me absolverá." Vide textum integrum orationis defensionis Castri "La Historia me absolverá".
- ↑ Fons desiderata. Vide etiam paginam Anglicam en:Cuban Revolution#December 1956 to Mid-1958
- ↑ Inter alia Fidelis dixit: "Y sin inmutarnos por las amenazas, sin inmutarnos por las maniobras, recordando que un día nosotros fuimos 12 hombres solamente y que, comparada aquella fuerza nuestra con la fuerza de la tiranía, nuestra fuerza era tan pequeña y tan insignificante, que nadie habría creído posible resistir; sin embargo, nosotros creíamos que resistíamos entonces, como creemos hoy que resistimos a cualquier agresión. Y no sólo que sabremos resistir cualquier agresión, sino que sabremos vencer cualquier agresión, y que nuevamente no tendríamos otra disyuntiva que aquella con que iniciamos la lucha revolucionaria: la de la libertad o la muerte. Solo que ahora libertad quiere decir algo más todavía: libertad quiere decir patria. Y la disyuntiva nuestra sería patria o muerte"; Vide etiam omne quid dixit Fidelis Castro oratione funebris 5 Martii 1960
- ↑ Vide Fidelis Castro oratoria 6 Agusti 1960 in qua pronuntiat confiscationem bonarum Americanorum.
- ↑ Lege de hoc apud Situm interretialem http://www.historyofcuba.com (Anglice)
- ↑ E pagina Hispanice de Cuba: "En 1962, el gobierno de Castro confiscó y cerró más de 400 escuelas católicas, alegando que difundían ideas contrarrevolucionarias."
- ↑ "Word for Word/Khrushchev Unplugged; From the Middle East to Cuba, The Fine Art of Political Bluster", by Timothy Naftali, New York Times, 14 Septembris 2003; Vide etiam: situm interretialem eorum qui Communistas hodie oppugnant.
- ↑ Frequentia analphabetorum anno 2005 est 3.1 % secundum Frequentia analphabetorum (Anglice)
- ↑ Vide paginam Anglicam "Health Care."
- ↑ Hae correctiones "Tempus speciale" a Cubanis appellantur; Lege de hoc apud situm interretialem http://www.historyofcuba.com (Anglice).
- ↑ Vide orationem Fidelis 26 Ianuarii 2006 in diario Cubano Granma.
- ↑ Vide "Cuban Liberty and Democratic Solidarity (Libertad) Act" et Lege de hoc apud situm interretialem http://www.historyofcuba.com (Anglice)
- ↑ Vide situm interretialem legationis CFA.
- ↑ Vide de Cubanis in CFA apud situm interretialem PEW.
America — Nationes |
Aequatoria | Argentina | Beliza | Bolivia | Brasilia | Canada | Chilia | Civitates Foederatae Americae | Columbia | Cuba | Groenlandia | Guyana | Guyana Francica | Haitia | Honduria | Iamaica | Insulae Bahamenses | Falklandia | Mexicum | Nicaragua | Ora Opulenta | Panama | Paraquaria | Peruvia | Respublica Dominicana | Salvatoria | Surinamia | Uruguaia | Venetiola |
America — Territoria
|