2006
E Vicipaedia
Haec est de anno, ut de numero legas, vide 2006 (numerus). Pro explicatione regulae nostrae de usu numerorum Romanorum, vide indicem numerorum Romanorum, numerum MMVI.
Millennia: | millennium 2 · millennium 3 · millennium 4 |
---|---|
Saecula: | saeculum 20 · saeculum 21 · saeculum 22 |
Decennia: | decennium 200 · decennium 201 · decennium 202 |
Anni: | (2000) · 2001 · 2002 · 2003 · 2004 · 2005 · 2006 · 2007 · 2008 · 2009 · 2010 · (2011) |
Annus 2006
Index |
[recensere] Eventa
- 9 Iunii ad 9 Iulii: FIFAe Certamen Mundiale Pediludii MMVI ab in Germania locum habuit. Italia Francogalliam in ludo finale vicit.
- Copiae Israelae cum copiis Libani pugnant.
- 28 Iulii: in Hibernia in terra uliginosa, manuscriptum inventum est quod hac in terra fortasse 1200 annis fuerat. Textus manuscripti est psalterium Bibliorum Sacrorum.—E vicipaedia Anglica.
- 24 Iulii: Israeli summi magistratus heri Unitarum Nationum Coetui permiserunt, ut legionem militum pacis servandae causa in partem Libani ad meridiem spectantem mitteret.
- 21 Iulii: Monte Palatino, domus natalis Augusti inventa esse putatur.—E vicipaedia Anglica.
- Mense Septembri: Bonnae parietinae Romanae inventae sunt. Thermae Romanae sunt. Archaeologis autem festinandum est, quia ex necessitudinibus oeconomicis ut magistratus dicit proximo tempore omnes parietinae destruentur ut novae aedes mercatoriae aedificarentur.
- 18 Augusti - Nova forma legalis societatum cooperativarum nomine Societas Cooperativa Europaea in Unione Europaea introducitur.
- 10 Septembris: Papa Benedictus XVI ex archiepiscopus Archidioecesis Monacensis et Frisingensis Germaniam visit.
- Mense Octobris: Lacuna in sphaera ozoni super continentem Antarcticam numquam maior erat quam nunc est. 24. Septembris hoc anno magnitudo lacunae 29,5 milliones chiliometrorum quadratorum erat. Hoc harum rerum periti administrationis NASA acronymo invenerunt.
- Quamquam populi usum gasorum quae ozonum destruunt minuebantur, tamen ozoni sphaera non prius quam anno 2065 restituta erit, quod gasa nociva iam emissa usque ad quadraginta annos in athmosphaera remanebunt.
- Mense Novembris:
- 6 Novembris - Liber Les Bienveillantes auctoris Ionathani Littell eo praemio donatus est quod nomen a fratribus Goncourt accepit.
- Ex Officio Rerum Statisticarum Foederali Germaniae nuntiatur occasione fori "Medicina" appellati quod Dusseldorpii usque ab 15 Novembris habebitur res technicas ad medicinam pertinentes exportatas esse huius anni mensibus Ianuario usque ad Augustum pretio 7400 millionium Euronium. Hoc pretium cum pretio praeteriti anni comparatum crevit 9,3 centesimis partibus. Quarta et maxima pars medicinae rerum in CFA exportata est.
Primis octo mensibus huius anni in Germaniam apparatus medicinae importabantur pretio 4300 millionium Euronium. Hoc spatio cum spatio praeteriti anni comparato pretium rerum importatarum crevit fere 15 centesimis partibus. Maximae partes rerum medicinae ex CFA et Helvetia importabantur.
- Mense Novembris: Ex Officio Rerum Statisticarum Foederali Germaniae nuntiatur Monaci FORUM VINI habebitur ab 10 usque ad 12 Novembris. Centum hectolitra fere per hectaream hoc anno metuntur. Ex quo rerum vinariarum periti aestimant in area 99 100 hectarearum in Germania circa 9,9 decies centena milies vel milliones hectolitra iuris vinarii meti possunt.
- 14 Novembris in toto orbi terrarum dies diabetitis est. Hac occasione ex Officio Rerum Statisticarum Foederali Germaniae nuntiatur in Germania 24 342 homines anno 2005 diabetiti mellito mortuos esse. Hic numerus numero anni 1980 comparatus 29 partibus centesimis crevit. Tres ex centum qui in Germania ex vita decedunt diabetitis melliti causa animam efflant.
- Die 28 Novembris papa Benedictus XVI incepit iter in Turciam, quae est prima civitas cultu Islamico mota ab eo visitata.
- 30 DecembrisSaddamus Hussein poenali funi in Iraquia consumptus est.
[recensere] Nati
- 6 Septembris: Hisahito Akishinois, princeps Iaponius
[recensere] Mortui
- 11 Martii: Slobodan Milosevic, homo politicus (natus anno 1941)
- 27 Martii: Stanislaus Lem (natus anno 1921)
- 4 Septembris: Stephanus Irwin (natus anno 1962)
- 16 Novembris: Milton Friedman, oeconomologus Americanus praeclarus saeculi XX (natus anno 1912)
- 23 Novembris: Philippus Noiret, praeclarus actor Francogallicus (natus anno 1930)
- 23 Novembris: Alexander Litvinienko (natus anno 1962)
- 29 Novembris: Leo Niemczyk (natus anno 1923)
- 10 Decembris: Augustus Pinochet, dux exercitus ac a die 11 Septembris 1973, cum coniurationem fecit contra preasidem electum Salvatorem Allende, usque ad diem 11 Martii 1990 dux Chiliae (natus anno 1915)
- 18 Decembris: Iosephus Barbera (natus anno 1911)
- 21 Decembris: Separmurat Niyazov, dux Turcomanniae (natus anno 1940)
- 25 Decembris: Iacobus Brown, cantor Americanus (natus anno 1933)
- 26 Decembris: Giraldus Ford, XXXVIII praesidens Civitatum Foederatarum Americae (natus anno 1913)
- 30 Decembris: Saddamus Hussein, dictator Iraquiae (natus anno 1937)
[recensere] Principes mundi
- Princeps unum