Bonna
E Vicipaedia
Bonna (Germanice: Bonn) post Bellum Orbis Terrarum II de facto vel provisorium ut dicitur caput Germaniae fuit in occidentali parte Germaniae in terra foederali Rhenania Septentrionali-Vestfalia sita. Anno 2004 Bonna habebat circa ter centena milia (313 605) incolarum. Bonnae sunt nonnulla aedificia Consociationis Nationum et etiam nonnullae administrationes foederales exempli gratia administratio valetudinaria quamquam sedes regiminis Germaniae Berolinum, quod semper caput officiale erat, mota est.
Castenicae in parte urbis est societas "Haribo", quae ursas cummineas esculentas fabricat.
Index |
[recensere] Vicinia
Bonna in meridiana parte provinciae Coloniensis sita est regione Rhenana-Siegiensi circumdata cuius caput municipium Siegburgum est.
[recensere] De rebus actis
circiter anno 30 p. C. n.: Tiberio imperatore, castra Bonnensia condita sunt.
usque ad annum 69/70: legio I Germanica ibi collocata erat.
usque ad annum 83: legio XXI rapax ibi collocata erat.
usque ad annum circiter 400: Usque ad finem imperii Romani Bonnae legio Minerva pia fidelis collocata erat.
Ubi angulus inter ortem solis et meridiem spectans Romanorum castrorum fuit ibi nunc domus studentium collegii vel corporis "Alamannorum" est ab anno 1844. In hoc angulo, hi Alamanni opus caelatum vallo inserebant, quod inscribitur "Castris per Alemannos captis ululandum est Romanis cum lupis vel potius vulpibus."
"Vulpes" novi socii studentium collegiorum vel studentium corporum in Germania nuncupantur.
[recensere] Vita civium
Bonnae leuca museorum ut dicitur est. Ibi musea sunt:
- Artis Basilica Foederalis vulgo Bundeskunsthalle
- Domus rerum gestarum Germaniae vulgo Haus der deutschen Geschichte
- Galeria ifa
- museum Koenig
Dies festi sunt exempli gratia quotannis mense Maii dies Rheni inflammati vulgo Rhein in Flammen et mense Iulii dies artium Rheni vulgo Rheinkultur. Praterea quotannis mensibus Aprilis usque ad Octobrem tertio quoque mensium die Saturni negotium tabernarum habetur in Rheni campibus.
Praeterea secundo quoque die Saturni Solisque mensis Septembris paganalia in vico vulgo Pützchen appellato habentur. Pützchen in falsa ut dicitur ripa Rheni est.
In museo Arithmeum machinae computatoriae veterae propalam collocantur.
[recensere] Commeatus
[recensere] Ferrivia strataria
[recensere] Ferrivia
Stationes ferriviariae sunt:
- Statio capitalis
- Aquae Godesbergenses (Bad Godesberg)
- Beuelum (Beuel) trans Rhenum
- Societas vecturae Rheno-Sigensi (Germanice litteris compendiariis VRS) [1]
[recensere] Aeroportus
Aeroportus Coloniensis Bonnensis 15 kiliometris ad septentrionalem et occidentalem partem Bonnae spectat.
[recensere] Res oeconomicae
Collegium Leoninum usque ad annum 1999 schola pastorum catholicorum erat, nunc deversorium est. Ibi etiam senectudinarium nomine NOVA VITA est.
[recensere] Scholae
- Collegium Josephinum Bonn
- Universitas Bonnensis, (vulgo Universität Bonn), etiam nomine longiore Universitas Fridericia Guilelmia Rhenana
- Amos-Comenius-Gymnasium[2]
[recensere] Incolae noti
- Ludovicus van Beethoven, compositor praeclarissimus, hic natus anno 1770
[recensere] Vide etiam
- Cohors Parata Consociationis Signo Crucis Rubrae Designatae Bonnensis-Endenicensis
- Antiche
- Hortus Medicus[3]
- Vicus Populi[3]
- Septem Montes[3]
- Mons Crucis (Bonnae)[3]
- Godesburgum[3]
[recensere] Notae
- ↑ Diurnariis edocendis nuntiatio societatis 77/2005 (PDF)
- ↑ de:Amos-Comenius-Gymnasium Bonn
- ↑ 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 Latine et Germanice p285seqq.
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bonna spectant. |
[recensere] Legendum
Franciscus Xaverius Trips, theologus et poeta: Querela et suspirium Urbis Bonnae
Urbes Romanae in Germania hodierna | |||
---|---|---|---|
|