Museum
E Vicipaedia
Museum (Graece" μουσεῖον mouseion), olim fanum Musarum, quae Musae deae protectrices fuerunt artium, culturae, et litterarum atque scientiarum, nostra aetate institutum est quo res maioris momenti colliguntur et coram publico demonstrantur.
"Consilium internationale museorum," vulgo International Council of Museums (ICOM), vocabulum museum definit tamquam "facilis accessus institutum publicum bono publico atque societati eiusque progressui serviens, permanens, quod studiorum, scholarum, oblectamenti causa insignia materialia hominum naturaeque comparat, servat, inquirit, promulgat, exhibet."[1]
[recensere] Nota
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum spectant. |