Lingua Theodisca
E Vicipaedia
Lingua Theodisca | ||
---|---|---|
IPA: | [ dɔi̯ʧə ʃprɑχə ] | |
Taxinomia: | e familia Germanica linguarum Indoeuropaearum | |
Locutores: | 105 000 000 ut maternalis
80 000 000 ut lingua secunda
|
|
Sigla: | 1 de, 2 ger, 3 deu | |
Status publicus | ||
Officialis | Germania, Austria, Helvetia, Belgia, Lichtenstenum, Luxemburgum, Italia (partim), Unio Europaea | |
Privata | Romania, Russia, Francogallia, Nederlandia, Belgia, Dania, Slovacia, Namibia, alibi | |
Scriptura: | Latina | |
Procuratio: | — | |
|
||
|
Lingua Theodisca[1] sive Germanica (Theodisce: Deutsch) est lingua publica Germaniae, Austriae, Helvetiae, et Lichtensteni, quae e lingua Germanica prisca (et igitur e familia Indoeuropaea) sicut linguae Anglica, Frisica, Batava, Saxonica, Suecica aliaeque nonnullae oritur; proxime autem sermoni Theodisco cognatae sunt linguae regionum sicut Alemannica et coloniarum sicut Deitsch, necnon lingua Iudaeogermanica sive Iiddica.
Index |
[recensere] Collocatio loquentium
In Europa, Theodisce loqui solent incolae non solum Germaniae, Austriae, et Helvetiae, sed etiam nonnulli in partibus quibusdam Russiae, Poloniae, Luxemburgi, Francogalliae, Nederlandiae, Belgiae, et Daniae. Ex omnibus linguis Europaeis, haec est fere maxime divulgata post linguas Hispanicam, Anglicam, Lusitanicam, et Russicam.[2] Sermo publicus est Tirolis Meridianae, regionis usque ad bellum Orbis Terrarum I Austriacae, nunc Italicae, et Belgiae partium et Nederlandiae.
Ceterum in Civatitate Vaticana magni momenti est, quod militibus ex Helvetia ortis est lingua officialis.[3] Multi etiam sunt qui Theodisce loquuntur in Brasilia, Argentina, Chilia, Mexico, Civitatibus Foederatis Americae, Canada necnon in Namibia (quae olim colonia Germanorum fuit).
[recensere] Linguae studium
Saeculo undevicesimo duodevicesimoque lingua Theodisca fuit lingua internationalis medicinae, chemiae, physicae, et philosophiae. Eo tempore, in orientali Asia (in Iaponia) iuxta Latinum lingua ad sanitatem pertinente usi sunt. Quam ob rem, lingua Theodisca in multis civitatibus docetur. Maxime in Nederlandia, Flandria, Scandinavia, Russia, Slovenia, Croatia, Polonia, et Iaponia docetur, sed etiam in Helvetia Romana, Serbia, Monte Nigro, Hungaria, Slovacia, Bohemia, Macedonia, et Bulgaria. In multis civitatibus autem, e.g., in Francogallia et C.F.A., lingua Hispanica nondum amplius docetur.
[recensere] Notae
- ↑ Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp 312. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X
- ↑ Commentarium Vicipaediae Anglicae de linguis maxime locutis..
- ↑ Commentarium Vicipaediae Anglicae de custodibus Helveticis; vide etiam Nexus externus Vaticani de de custodibus Helveticis.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
- German 101 Learn German online (English)
- http://www.imperiumromanum.com/relikte/lexikon/latein_01.htm index verborum Latina-Theodisca
- Latein Link Lexikon (theodisce)
- Dictionarium Latino-Theodiscum et Theodisco-Latinum Auxilium
- http://www.latein-pagina.de
- http://www.wikiwiki.de/newwiki/pmwiki.php/Wiki/DieBuchstabenreform
Maiores Linguae Germanicae Modernae | ||
---|---|---|
Africanica | Danica | Nederlandica | Anglica | Germanica | Norvegica | Suecica | Iudaeogermanica | ||
Minores Linguae Germanicae Modernae | ||
Faeroensis | Frisiana | Islandica | Luxemburgica | ||
Extinctae Linguae Germanicae | ||
Anglo-Saxonica | Burgundionica | Cimbrica | Crimeano Gothica | Franconica | Gutnica Antiqua | Gothica | Langobardica | Nordica Antiqua | Noroena | Vandalica | ||
Reg. recognitae Linguae Germanicae | ||
Limburgica | Saxonica | Saterlandiofrisiana | Septentriofrisiana | Scotica (Teutonica) | Ulsterica |
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |