Bellum Orbis Terrarum I
E Vicipaedia
Pagina usque elaboratur...
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Ideo rogaris ut minora quidem mutes hic, maiora autem prius disputes illic.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.
Bellum Orbis Terrarum I, sive Magnum Bellum, quod saevit ab 28 Iulii anni 1914 ad 11 Novembris anni 1918, fuit pugna in qua super octies miliens militum mortui sunt.
Index |
[recensere] Origines
Ob multas causas incepit Bellum magnum.
[recensere] Foedera
[recensere] "Certamina" militaria navaliaque
Germania, tunc novissima natio in Europa, multas naves longas fecit, sic Britanniam, nationem maximae potestatis maritimae, commovens.
[recensere] Res in Haemo
Austro-Hungaria Serbiam Imperio suo affixit.
[recensere] Parricidium Seraii
Bellum incepit cum Franciscus Ferdinandus, heres regni Austria-Hungariae, interfectus esset a Gavrilo Principe, discipulo Serbiae, Seraii.
[recensere] Denuntiationes
Administratio Austria-Hungariae bellum contra Serbiam mox induxit. Tunc, ob multa foedera Europaea, Imperium Russicum bellum gessit contra Austriam-Hungriam, ita II Imperium Germanicum Bellum gessit contra Russiam et tandem Francia et Anglia, contra Germaniam.
[recensere] Bellum
[recensere] Bellum festinatum
Ultimis mensibus anni 1914 et primis 1915, copiae Germanicae in Belgiam intraverunt et ceperunt praeter portos circa Dunquercam et tunc in limites Franciae, Lutetiam capiendi causa. Nihilnominus, copiae Franciae Germanos apud Marne?. Simul, copiae Russicae in Borussiam intraverunt sed repulsi sunt in Masuria a Germanis et Austriaci Belgradum non ceperunt. Ita limes belli creatus est in fossis et vallis inter Flandriam et Rhenum et inter Borussiam, Galitziam et Croatiam.
[recensere] Bellum quietum
Inter 1915 et 1917 non Nationes centrales nisi Nationes confoederatae limites fossarum et vallorum superarunt, et continenter milites impetos fecerunt sed tunc defenssores novum impetum faciebant.
[recensere] Finis belli
Sed anno 1917 in Russia Revolutio Octobris fuit et 3 Martii 1918 Instrumentum pacis Bressiciensis bellum inter Germaniam et Russiam finivit. Ita Germania non omnes sed multos milites e fronte orientali in Franciam movere potuit. Americani e CFA autem in bellum intraverunt eodem anno. Tunc Confoederatae nationes maximas copias habebant itaque Germani superati sunt 1918.
[recensere] Deliberatio de pace componenda; foedera
Victores deliberaverunt de pace componenda in urbe Lutetia a die 18 Ianuarii 1919. His deliberationibus factis quinque foedera conclusa sunt; Versaliis cum Germania die 28 Iunii 1919; oppido Sancti Germani in Laya cum Austria (successore Austrohungariae) die 10 Septembris 1919; Noviliaci cum Bulgaria die 27 Novembris 1919; in palatio Trianon cum Hungaria die 4 Iunii 1920; Suavedriae cum Imperio Ottomanico die 10 Augusti 1920.
[recensere] Pugnantes
Pagina usque elaboratur...
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Ideo rogaris ut minora quidem mutes hic, maiora autem prius disputes illic.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.
[recensere] Potestates Centrales
Potestates Centrales erant nationes quae erant inter Imperium Russicum et Franciam sitae (igitur "Centrales" vocantur).
[recensere] Potestates Foederatae
Potestates Foederatae fuerunt nationes quae erant in Foedere trino vel nationes quae foedus posterius iunxerunt.
- Italia
- Francogallia
- Belgia
- Luxemburgum
- Serbia
- Iaponia
- Mons Niger
- Brasilia
- Liberia
- Imperium Britannicum
[recensere] Nationes serotinae
Nationes quae bello iunxit post 1914 p.C.n:
- Italia (ab 1915)
- San Marino (ab 1915)
- Romania (ab 1916 ad 1918, repetit postquam in 1918)
- Lusitania (ab 1916)
- Graecia (ab 1917)
- Civitates Foederatae Americae (ab 1917)
- Panama (ab 1917)
- Sina (ab 1917)
- Siam (ab 1917)
- Cuba (ab 1917)
- Guatemala (ab 1918)
- Honduria (ab 1918)
- Nicaragua (ab 1918)
- Costa Rica (ab 1918)
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externus
B E L L U M O R B I S T E R R A R U M P R I M U M |
Bellum: Consilium XVII • Consilium Schlieffen • Origines Belli Proelia: Proelium apud Ypram • Proelium Callipolitanum • Proelium apud Verodunum • Proelium apud Loos • Proelium apud Samaram • Proelium apud Nemetacum Post Bellum: Pax Versaliensis • Pax Bressiciensis Memorialia et Caemeteria: Memorial Tyne Cot • Porta Meninensis • Memorial nationale Canadae Vimy • Caemeterium Langemark • Memorial Thiepval |