2007
E Vicipaedia
Haec est de anno, ut de numero legas, vide 2007 (numerus). Pro explicatione regulae nostrae de usu numerorum Romanorum, vide indicem numerorum Romanorum, numerum MMVII.
Millennia: | millennium 2 · millennium 3 · millennium 4 |
---|---|
Saecula: | saeculum 20 · saeculum 21 · saeculum 22 |
Decennia: | decennium 200 · decennium 201 · decennium 202 |
Anni: | (2000) · 2001 · 2002 · 2003 · 2004 · 2005 · 2006 · 2007 · 2008 · 2009 · 2010 · (2011) |
Annus 2007
Index |
[recensere] Eventa
- 1 Ianuarii: Usque ab Kalendis Ianuariis lingua Hibernica est vicesima tertia lingua ex officio in Unione Europaea. Discamus ergo "Éire go brách" - Hibernia ad aeternum!
- 7 Ianuarii: Stanislaus Wojciech Wielgus die 6 Decembris 2006 archiepiscopus Varsoviae (Archidioecesis Varsaviensis) nominatus se abdicare debuit, quia operis socius regiminis fuit inter Bellum Frigidum et dictaturam communisticam.
- 15 Februarii 2007 - Dies Iovis Crassus - In multis Carnelevarii regionibus, exempli gratia in Rhenania, hodie die Iovis "quintum tempus anni" incipit. In Bonnae vico Beuel, mulieres curiam expugnant.
- 16 Ianuarii: Nocte inter 15° et 16° diem Ianuarii terrae motus fuit epicentro Basiliae Scalis nomine Caroli Francisci Richter appellatis fortitudo erat tres et duae partes.
- 18 Ianuarii - Procella Cyrillus ab occasu solis ad orientem per partes Europae flat. Plures homines a Cyrillo necati sunt.
- 17 Februarii. Obitus Mauritii Papon, in Francia. Fuit solus vir publicus Gallus condemnatus sceleris in humanitatem, pro persecutione Iudaeorum in Bello orbis terrarum altero.
- 19 Februarii: In Sina annum suis incipit.
- 21 Februarii: Praeses administrorum Italiae Romanus Prode a gubernatione rei publicae recessit quia in senatu legati eum numero sufficiente in rebus ad bellum Afganicum pertinentibus sequi non voluerunt.
- 28 Februarii: Parlamentum Insularum Balearum proclamauit nouum Balearicum Statutum (Autonomicae basicam legem), in quo dicitur ut Insulae Baleares historica natio sunt.
- Kalendis Aprilibus Etiam hoc in anno diebus feriis paschalibus discipuli Canadienses in septentrionalem civitatis regionem proficiscuntur ut linguam Latinam discant. Hanc regionem enim Indiani incolant quorum maiores saeculo XVII a Iesuitis missionariis ita hac lingua instructi erant ut etiam nostra aetate sermone Romanorum loquantur. (cf. Vocem Latinam 19/83/74)
- 3 Aprilis Tramen Grandis Velocitatis litteris compendiariis TGV est nunc celerissimus hamaxostichus orbis terrarum cum celeritatem 574,8 km/h ex Francia orientali Lutetiam currens confecerit.
- 16 Aprilis—Papa Benedictus XVI, octogesimo die natale celebrante, primam partem libri qui de Iesu Christo scripsit et scripturus est promulgare fecit.
- 22 Aprilis 2007—Nicolaus Sarkozy primum ordinem petitionis Praesidatus Rei Publicae Franciae cum 11.323.599 suffragii (31.11%) vicit. In secundo ordine die 6 Maii 2007 contra Segolenam Royal contendit.
- 3 Martii - Papa Benedictus XVI Casimirum Nycz, qui antea episcopus auxiliarius Cracoviae et postea episcopus Koszalin-Kołobrzeg fuerat, successorem archiepiscopi Varsoviae Stanislai Wielgus creavit (cfr. infra die 7 Ianuarii 2007).
- 13 Martii - Papa Benedictus XVI apostolicam exhortationem post synodum Sacramentum Caritatis promulgat, quae inter alia usus linguae Latinae promovet et celibatum presbyterorum confirmat.
- 6 Maii 2007—Nicolaus Sarkozy secundum ordinem petitionis Praesidatus Rei Publicae Franciae cum 18 983 408 suffragii (53.06%) vicit.
- 10 Maii 2007—Antonius Blair nuntiavit se a primi ministri Britanniarum Regni munere per diem 27 Iunii 2007 remoturum esse.
- 17 Maii 2007—Franciscus Fillon a praeside Franciae Nicolao Sarkozy primus minister factus est.
- 18 Maii 2007—Paulus Dundes Wolfowitz forsitan propter turpitudinem (amanti suae favit), a munere praesidis Argentariae Mundanae se abdicavit.
- Ab 6 Iunii usque ad 8 Iunii—Heiligendamii prope Rostochium in Megapoli et Pomerania Citeriore in Germania rectores gregis 8 conveniunt ut de rebus oeconomicis, politicis, socialibus, oecologicis consiliarentur. Magnae copiae aedilium militumque paratae sunt ut illos defenderent. Magnae enim protestationes populares et violentae in regione habentur et expectantur. Protestantes rectores mundi malorum causam esse contendunt.
- 10 Iunii 2007—Georgius W. Bush, praeses Civitatum Foederatarum Americae, ab Heiligendamio discedens in Albaniam profectus est.
- 14 Iunii 2007—Mortuus est Curtius Waldheim, qui fuerat secretarius generalis Consociationis Nationum ab 1 Ianuarii 1972 usque ad 31 Decembris 1981.
- 16 Iunii 2007—Factio Alternativa Labori Rebusque Socialibus Germaniae Factioni Sinistrae iuncta est.
- 27 Iunii 2007—Gordon Brown munus primi ministri Britanniarum Regni accepit. Antonius Blair, ab eodem munere discedens, negotium accepit legati internationalis pro pace in civitatibus Orientis Medii.
- 7 Iulii 2007—Papa Benedictus XVI epistolam apostolicam "Summorum Pontificum" motu proprio promulgavit. Ibi missam Latine (accurate missam Tridentinam secundum Pii V ritum) licere decernit.
- 7 Iulii 2007—Circuitus Franciae anni 2007 Londinii inceptus est. Fabianus Cancellara, Helveticus pro manipulo CSC vehens, vicit prologum, certamen temporis singulari 7.9 chiliometrorum, et tuniculam flavam obtinuit.
- 8 Iulii 2007—Robertus "Missile Fissile" McEwen, Australianus pro manipulo Predictor-Lotto vehens, vicit primam Circuitus Franciae stationem, cursum 203 chiliometrorum ab urbe Londinio ad oppidum Cantuariam. Fabianus Cancellara, gregis ductor in classificatione generali, tuniculam flavam retinuit.
- 9 Iulii 2007—Gert Steegmans, Belgicus pro manipulo Quick-Step Innergetic vehens, vicit secundam Circuitus Franciae stationem, cursum ab urbe Dunquerca ad urbem Gandavum. Fabianus Cancellara tuniculam flavam retinuit.
- 10 Iulii 2007—Fabianus Cancellara vicit tertiam Circuitus Franciae stationem, cursum a vico Waregem in Belgia ad oppidum Compendium in Francia. Cancellara tuniculam flavam retinuit.
- 11 Iulii 2007—Thor Hushovd, Norvegicus pro manipulo Crédit Agricole vehens, vicit quartam Circuitus Franciae stationem, cursum a vico Villare ad vicum Ioviniacum. Fabianus Cancellara tuniculam flavam retinuit.
- 12 Iulii 2007—Philippus Pozzatus, Italicus pro manipulo Liquigas vehens, vicit quintam Circuitus Franciae stationem, cursum a vico Cabliaco ad urbem Augustodunum. Erik Zabel tuniculam viridem obtinuit; maculatam, Sylvanus Chavanel. Fabianus Cancellara tuniculam flavam retinuit.
- 13 Iulii 2007—Tom Boonen, Belgicus pro manipulo Quick-Step Innergetic vehens, vicit sextam Circuitus Franciae stationem, cursum ab oppido Sinemuro ad urbem Burgum Bressiae, et tuniculam viridem obtinuit. Sylvanus Chavanel tuniculam maculatam retinuit; flavam, Fabianus Cancellara.
- 14 Iulii 2007—Linus Gerdemann, Germanus pro manipulo T-Mobile vehens, vicit septimam Circuitus Franciae stationem, cursum alpinum ab urbe Burgo Bressiae ad oppidum Le Grand-Bornand, et tuniculas flavam candidamque obtinuit. Sylvanus Chavanel tuniculam maculatam retinuit; viridem, Tom Boonen.
- 15 Iulii 2007—Michael Rasmussen, Danicus pro manipulo Rabobank vehens, vicit octavam Circuitus Franciae stationem, cursum alpinum ab oppido Le Grand-Bornand ad commune Tignes, et tuniculas flavam maculatamque obtinuit. Linus Gerdemann tuniculam candidam retinuit; viridem, Tom Boonen.
- 17 Iulii 2007—Mauritius Soler, Columbianus pro manipulo Barloworld vehens, vicit nonam Circuitus Franciae stationem, cursum alpinum ab commune Val-d'Isère ad urbem Brigantium. Albertus Contador tuniculam candidam obtinuit. Michael Rasmussen tuniculas flavam maculatamque retinuit; viridem, "Turbo Tom" Boonen.
- 18 Iulii 2007—Cedricus Vasseur, Francicus pro manipulo Quick-Step Innergetic vehens, vicit decimam Circuitus Franciae stationem, cursum ab oppido Tallard ad urbem Massiliam.
- 19 Iulii 2007—Robertulus Hunter, Africanus Australis pro manipulo Barloworld vehens, vicit undecimam Circuitus Franciae stationem, cursum ab urbe Massilia ad urbem Montem Pessulanum.
- 20 Iulii 2007—"Turbo Tom" Boonen, Belgicus pro manipulo Quick-Step Innergetic vehens, vicit duodecimam Circuitus Franciae stationem, cursum ab urbe Monte Pessulano ad urbem Castra Albigensium.
- 21 Iulii 2007—Alexander Vinokourov, Casachicus pro manipulo Astana vehens, vicit tertiam decimam Circuitus Franciae stationem, certamen temporis singulari a carceribus ad metam in urbe Albia.
- 22 Iulii 2007—Albertus Contador, Hispanicus pro manipulo Discovery Channel vehens, vicit quartam decimam Circuitus Franciae stationem, cursum montanum ab urbicula Mazamet ad planitiem nartationis Plateau de Beille.
- 23 Iulii 2007—Alexander Vinokourov, Casachicus pro manipulo Astana vehens, vicit quintam decimam Circuitus Franciae stationem, cursum montanum ab urbe Fuxio ad oppidum Loudenvielle.
- 24 Iulii 2007—Illicita sanguinis transfusione (ex opinione officinae probationis Circuitus Franciae) ab Alexandro Vinokourov clandestino accepta, socii manipuli Astanae a certamine birotationis se removerunt.
- 25 Iulii 2007—Michael Rasmussen, Danicus pro manipulo Rabobank vehens, vicit sextam decimam Circuitus Franciae stationem, cursum montanum ab oppido Ortesio ad verticem viae d'Aubisque. Mauritius Soler tuniculam maculatam obtinuit. Vesperascente die, manipulus Rabobank Rasmussen a certamine expulsit.
- 25 Iulii 2007—Inaugurata Indiae Praeses est Pratibha Patil, olim gubernator civitatis Rajasthaniae.
- 26 Iulii 2007—Daniel Bennati, Italicus pro manipulo Lampre-Fondital vehens, vicit septimam decimam Circuitus Franciae stationem, cursum ab urbe Palo ad oppidum Castellum Sarracenum. Albertus Contador tuniculam flavam obtinuit.
- 27 Iulii 2007—Sandy Casar, Francicus pro manipulo Française des Jeux vehens, vicit duodevigensimam Circuitus Franciae stationem, cursum ab urbe Divona Cadurcorum ad urbem Engolismam.
- 28 Iulii 2007—Levi Leipheimer, Americanus pro manipulo Discovery Channel vehens, vicit undevigensimam Circuitus Franciae stationem, certamen temporis singulari per cursum ab oppido Condate ad urbem Engolismam.
- 29 Iulii 2007—Albertus Contador Hispanicus vicit Circuitum Franciae in classificatione generali. Eum est secundus in ordine secutus Cadel Evans Australianus; tertius, Levi Leipheimer Americanus. "Turbo Tom" Boonen Belgicus tuniculam viridem et palmam properatorum vicit; tuniculam maculatam et palmam quorum conscendunt, Mauritius Soler Columbianus. Daniel Bennati Italianus vicit vigensimam stationem, cursum ab oppido Marcoussis ad Campos Elysios Lutetiae.
- 29 Iulii 2007—Cardinalis Carolus Maria Martini in diario oeconomico Italico "Il Sole 24 ore" (id est Sol 24 horae) reprehendit Motum Proprium papae Benedicti "Summorum Pontificum" quod decernit missam Latine (accurate missam Tridentinam secundum Sancti Pii V ritum) rursum licere.
- 10 Augusti 2007—Ut lapsus indicum bursarum vitetur argentarii Europae et CFA plura miliarda euronum et dollariorum duobus proximis septimanis in mercaturas duxerunt. Die Iovis, verbi gratia argentarii publici Europaei nonaginta quinque miliarda euronum mutuo dederunt ut rerum pecuniariarum mercatores iterum fiduciam in rebus oeconomicis caperent.
- 13 Augusti 2007—Secundum Diurnarium Generale Francofordense septem diebus ante archaeologi Belgici Sagalassi in Turcia effigiem imperatoris Romani Hadriani invenerunt.
- 15 Augusti 2007—Ingens terrae motus apud Limam Peruviae.
- 16 Augusti 2007—Iterum in bursis orbis terrarum ursi tauros vicerunt; sortium pretia valde minuebantur.
- 17 Augusti 2007—Hypothecarum gigas "Primus Magnus" seu First Magnus a negotiis desistit quamquam negotiis subprimariis deerat. Benus Bernanke, Systematis aerarii foederalis CFA (Fed), sanavit condicionem nuper labentium bursarum mundi, die Veneris inopinate dimidia parte centesimae, ad 5.75% scilicet, comminuens usuram deductionis, qua ipsum aerarium foederale commercialibus (privatis) pecuniam mutuum dat. (Confer "Ephemeris.")
- 26 Augusti 2007—Prisca Olympiae monumenta ab ignibus immanibus paene deleta sunt.
- 11 Octobris 2007—Doris Lessing scriptrix Anglica Nobelianum Litteraturae Praemium accepit.
- 12 Octobris 2007—Albertus Arnoldus Gore, vir publicus Americanus, pugnae contra pericula mutationis aeris gratia Praemium Nobelianum Pacis accepit.
- 17 Octobris 2007—Papa Benedictus XVI nuntiavit die 24 Novembris 2007 viginti tres novos cardinales inter quos duodeviginti electores creaturos esse.
- 18 Octobris 2007—Insidiae tromocraticae, quae multas victimas faciunt, in Karachi, Pakistania facesserunt contra Benazir Bhutto mulierem notissimam huius civitatis quae post multos annos in patriam redibat, sed Bhutto incolumis se recipit.
- 21 Octobris 2007—Factio Popularis Helvetica est victrix petitionum foederalum Helveticae. Factio Socialistica profligata est.
- 28 Octobris 2007—Tibialia Rubra Bostoniensia, Saxosis Coloratensibus Denverii in quarto Seriei Mundanae lusu evictis, facta sunt optimus basipilae manipulus anni 2007.
[recensere] Nati
[recensere] Mortui
- 22 Ianuarii: Abbas Petrus, illustris sacerdos Catholicus Romanus Francogallicus (natus anno 1912)
- 23 Ianuarii: Ryszard Kapuscinski, scriptor et diurnarius (natus anno 1932)
- 28 Februarii: Arthurus Schlesinger, historicus Americanus et consiliarius praesidentis Ioannis F. Kennedy (natus anno 1917)
- 23 Aprilis: Boris Ieltsin (Russice: Борис Николаевич Ельцин), vir politicus Sovieticus et Russicus, primus praeses Foederationis Russicae
- 27 Aprilis: Mstislav Rostropovich (Russice Мстислав Леопольдович Ростропович), praeclarus psaltes celli ac dux orchestrae
- 11 Maii: Malietoa Tanumafili II, caput civitatis Samoae (Samoane: ao o le malo)
- 15 Maii: Giraldulus Laymon Falwell Sr., praedicator fundamentalisticus et evangelisticus Americanus et televangelista, "homophobiae facies"
- 14 Iunii: Curtius Waldheim, qui fuerat secretarius generalis Consociationis Nationum ab 1 Ianuarii 1972 usque ad 31 Decembris 1981.
- 18 Iunii: Vilma Espin Guillois, mulier Radulphi Castro (Fidelis fratris).
- 19 Maii 2007—Christiane Sourvinou-Inwood, erudita et scriptor de religione antiqua, nata in Graecia anno 1945, mortua est.
- 24 Iunii: Chris Benoit (luctator), natus 1967.
- 11 Iulii 2007—Mortua est Claudia Alta Taylor Johnson, nota fere omnibus sub cognomine Lady Bird, anno 94 aetatis suae. Fuit mulier Lyndon Baines Johnson (praesidis C. F. A.) et igitur "principissa" rei publicae (Anglice First Lady) a 1963 1969 usque.
- 20 Iulii 2007—Mortua pulmoni carcinomata est Tammy Faye Messner, cantatrix, televangelista, negotiatrix, scriptrix Americana.
- 23 Iulii: Machometus Zahir Shah, ultimus Rex Afganiae
- 30 Iulii: Ingmar Bergman illustrissimus moderator cinematographicus ac theatralis (natus 1918)
- 30 Iulii: Michael Angelus Antonioni, illustrissimus moderator cinematographicus Italicus saeculi XX (natus 1912)
- 5 Augusti: Ioannes Maria Lustiger, illustris cardinalis ac archiepiscopus Lutetiae obiit.
- 25 Augusti 2007—Raimundus Barre, vir publicus Francicus ac Praeses Consilii Quintae Rei Publicae, obiit.
- 6 Septembris: Lucianus Pavarotti, tenor Italicus
- 24 Septembris: Andreas Gorz
[recensere] Chronogramma
MARTIVS, INCERTVS CAECVSQVE EVOLVITVR ANNVS
LAETITIAS NOBIS DET VOLO SORS VARIAS. [1]
[recensere] Nota
- ↑ Ludovicus Oertel, VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti. 43/2007/167.