See also ebooksgratis.com: no banners, no cookies, totally FREE.

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Pius V - Vicipaedia

Pius V

E Vicipaedia

Pius PP. V, O.P.
Imago:Pius-V.jpg
Nomen Antonius aut Michele Ghislieri
Terminus MDLXVI - MDLXXII
Predecessor Pius IV
Successor Gregorius XIII
Natus XVII Ianuarii MDIV
Obiit I Maii MDLXXII
Index paparum

Sanctus Pius PP. V, natus die 17 Ianuarii 1504, mortuus kalendis Maiis 1572, ex ordine praedicatorum, assumpsit cathedram Petri anno 1566, et tantum sex regnavit annis, menses tres, dies viginti quatuor.


Index

[recensere] Vita

[recensere] Usque ad Cardinalatum

Pius, in oppido Insubriæ apud Alexandriam, quod Boschum vocant, natus, sed e Bononia oriundus ex nobili Ghislieriorum familia, cum quatuordecim esset annorum, Ordinem Prædicatorum ingressus est. Erat in eo admirabilis patientia, profunda humilitas, summa vitæ austeritas, continuum orationis studium, et regularis observantiæ, ac divini honoris ardentissimus zelus.

Ghislieri apud universitatem Papiae studuit. Philosophiæ vero, ac Theologiæ imcumbens, adeo in iis excelluit, ut illas docendi munus, magna cum laude, per multos annos exercuerit.

Sacras conciones pluribus in locis, cum ingenti auditorum fructu habuit. Inquisitoris officium inviolabili animi fortitudine diu sustinuit: multasque civitates, non sine vitæ discrimine, ab hæresi, præsertim Protestantorum, tunc grassante immunes servavit.

[recensere] S.R.E. Cardinalis

A Paulo IV, cui ob eximias virtutes carissimus erat, ad Nepesinum et Sutrinum Episcopatum promotus, et post biennium inter Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteros Cardinales adscriptus fuit. Mortuo Paulo IV, a Pio IV successore ejus (cui primo Cardinalis Ghislieri persona minus grata erat), ad ecclesiam Montis Regalis in Pedemonte, translatus, cum plures in eam abusus irrepisse cognovisset, totam dioecesim lustravit, rebusque compositis, Romam reversus, gravissimis expediendis negotiis applicatus, quod justum erat, Apostolica libertate et constantia decernebat.

[recensere] Pontificatus

Mortuo autem Pio IV, praeter omnium exspectationem, a Carolo Borromæo propositus, Pontifex Maximus electus est, nihil in vitae ratione, excepto exteriori habitu, immutavit. Ab eo Romani Pontifici candidam portant vestam. Fuit in eo religionis propagandae perpetuum studium, in ecclesiastica disciplina restituenda indefessus labor, in exstirpandis errroribus assidua vigiliantia, in sublevandis egentium necessitatibus indeficiens beneficentia, in Sedis Apostolicae iuribus vindicandis robur invictum.

Selimum, Turcarum tyrannum potentissimum, multis elatum victoriis, ingente comparata classe, ad Echinadas Insulas, apud Naupactae, non tam armis, quam fusis ad Deum precibus devicit. Quam victoriam se ipsa hora, qua obtenta fuit, Deo relevante, cognovit, suisque familiaribus indicavit. Nam cum illa ipsa die ea victoria relata sit, qua die sanctissimi Rosarii sodalitates per universum orbem consuetas supplicationes peragerent, statutasque preces de more funderent, iis precibus haud immerito refertur accepta.

Dum vero novam in ipsos Turcas expeditionem moliretur, in gravem morbum incidit, et acerbissimis doloribus patientissime toleratis, ad extrema deveniens, cum sacramenta de more suscepisset, animam placidissime exspiravit in odore sanctitatis, kalendis Maiis anno 1572, aetatis suae sexagesimo octavo, cum sedisset annos sex, menses tres, dies viginti quatuor. Corpus in Basilica Sanctae Mariae ad Praesepe, summa fidelium veneratione colitur, multis a Deo eius intercessione patratis miraculis. Quibus rite probatis, a Clemente XI, Pontifice Maximo, sanctorum numero adscriptus est.

Anno 1568, Thomas Aquinas a Papa Pius V Doctor Ecclesiae pronuntiatus est.

Cum bulla Papae Pii V die 27 Augusti 1569 Cosimus I Medices iam dux Florentiae magnus dux Tusciae factus est.

[recensere] Aestimatio historica

In turbationibus decimi sexti saeculi naviculum Sanctæ Ecclesiæ gubernavit per aquas turbatissimas ad pacem et ordinem. In paucis annis, stabilivit formam ecclesiae a Concilio Tridentino datam, juxta ejus Fundatoris, D.N.J.C., dicta, sed renovatam ad epocham modernam. Edidit Catechismum Romanum anno 1566, libros liturgicos, scil. Breviarium Romanum anno 1568 et Missalem Romanum anno 1570, reformavit. S. Thomas Aquinas ad numerum doctorum Ecclesiæ anno 1567 ab eo adscriptus est. In rebus politicis erat nonnumquam infortunatus, e.g. in ratione cum Elisabeth I Regina Anglorum.

[recensere] Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pium V spectant.
Papae Ecclesiae Catholicae
PetrusLinusAnacletusClemens IEvaristusAlexander ISixtus ITelesphorusHyginusPius IAnicetusSoteriusEleuterusVictor IZephyrinusCallistus IUrbanus IPontianusAnterusFabianusCorneliusLucius IStephanus ISixtus IIDionysiusFelix IEutychianusCaiusMarcellinusMarcellus IEusebiusMiltiadesSilvester IMarcusIulius ILiberiusDamasus ISiriciusAnastasius IInnocentius IZosimusBonifacius ICaelestinus ISixtus IIILeo IHilariusSimpliciusFelix IIIGelasius IAnastasius IISymmachusHormisdasIoannes IFelix IVBonifacius IIIoannes IIAgapetus ISilveriusVigiliusPelagius IIoannes IIIBenedictus IPelagius IIGregorius ISabinianusBonifacius IIIBonifacius IVAdeodatus IBonifacius VHonorius ISeverinusIoannes IVTheodorus IMartinus IEugenius IVitalianusAdeodatus IIDonusAgathoLeo IIBenedictus IIIoannes VCononSergius IIoannes VIIoannes VIISisinniusConstantinusGregorius IIGregorius IIIZachariasStephanus IIStephanus IIIPaulus IStephanus IVHadrianus ILeo IIIStephanus VPaschalis IEugenius IIValentinusGregorius IVSergius IILeo IVBenedictus IIINicolaus IHadrianus IIIoannes VIIIMarinus IHadrianus IIIStephanus VIFormosusBonifacius VIStephanus VIIRomanusTheodorus IIIoannes IXBenedictus IVLeo VSergius IIIAnastasius IIILandoIoannes XLeo VIStephanus VIIIIoannes XILeo VIIStephanus IXMarinus IIAgapetus IIIoannes XIILeo VIIIBenedictus VIoannes XIIIBenedictus VIBenedictus VIIIoannes XIVIoannes XVGregorius VSilvester IIIoannes XVIIIoannes XVIIISergius IVBenedictus VIIIIoannes XIXBenedictus IXSilvester IIIBenedictus IXGregorius VIClemens IIBenedictus IXDamasus IILeo IXVictor IIStephanus XNicolaus IIAlexander IIGregorius VIIVictor IIIUrbanus IIPaschalis IIGelasius IICallistus IIHonorius IIInnocentius IICaelestinus IILucius IIEugenius IIIAnastasius IVHadrianus IVAlexander IIILucius IIIUrbanus IIIGregorius VIIIClemens IIICaelestinus IIIInnocentius IIIHonorius IIIGregorius IXCaelestinus IVInnocentius IVAlexander IVUrbanus IVClemens IVGregorius XInnocentius VHadrianus VIoannes XXINicolaus IIIMartinus IVHonorius IVNicolaus IVCaelestinus VBonifacius VIIIBenedictus XIClemens VIoannes XXIIBenedictus XIIClemens VIInnocentius VIUrbanus VGregorius XIUrbanus VIBonifacius IXInnocentius VIIGregorius XIIMartinus VEugenius IVNicolaus VCallistus IIIPius IIPaulus IISixtus IVInnocentius VIIIAlexander VIPius IIIIulius IILeo XHadrianus VIClemens VIIPaulus IIIIulius IIIMarcellus IIPaulus IVPius IVPius VGregorius XIIISixtus VUrbanus VIIGregorius XIVInnocentius IXClemens VIIILeo XIPaulus VGregorius XVUrbanus VIIIInnocentius XAlexander VIIClemens IXClemens XInnocentius XIAlexander VIIIInnocentius XIIClemens XIInnocentius XIIIBenedictus XIIIClemens XIIBenedictus XIVClemens XIIIClemens XIVPius VIPius VIILeo XIIPius VIIIGregorius XVIPius IXLeo XIIIPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVI


aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -