Paulus VI
E Vicipaedia
Paulus PP. VI | ||
---|---|---|
Nomen | Ioannes Baptista Henricus Antonius Maria Montini | |
Terminus | 1963–1978 | |
Predecessor | Ioannes XXIII | |
Successor | Ioannes Paulus I | |
Natus | XVII Septembris 1897 |
|
Obiit | VI Augusti 1978 |
|
Index paparum |
Paulus PP. VI (natus in Concesio vico apud Brixiam Ioannes Baptista Henricus Antonius Maria Montini die (26 Septembris 1897 – obiit die 6 Augusti, 1978 Castri Gandulphi), papa a die 21 Iunii 1963 erat.
Sua apostolica sententia erat: In nomine Domini
Index |
[recensere] Vita
Pater Ioannis Baptistae Georgius Montini dux diarii catholicum "Cives Brixiae" (Il Cittadino di Brescia) erat.
Montini etiam Romae apud Academiam nobilum ecclesiasticorum (Italice Accademia dei Nobili Ecclesiastici) studuit.
Die 29 Maii 1920 Montini in ecclesia cathedralis Brixiae presbyter ordinatus est .
Montini fuit prosecretarius sectionis Secretariae Status de ordinariis negotiis Ecclesiae ab anno 1952 usque ad annum 1954.
[recensere] Pontificatus
Paulus VI Concilium Vaticanum Secundum finivit, ac Ecclesiam Catholicam renovavit; sub eius praesidium novus ordo missae est orta, quae hodie viget per orbem terrarum.
Praeterea et Terram Sanctam et Philippinas et Columbiam et Civitates Foederatas Americae adiit. Anno 1964 Paulus VI, primus papa post multa saecula, patriarcham orthodoxum Constantinopolis, Athenagoras, occurit.
Paulo ante mortem Paulus VI, iam senex et aegrus,exsequias socii eius viri publici Italici Aldi Mori, qui a tromocratarum [1]grege brigatorum rubrorum [2] die 16 Martii 1978 retentus erat et post quinquaginta quinques dies captivitatis die 9 Maii necatus erat, celebrare debuit.
[recensere] Emendationes Curiae Romanae
Die 7 Decembris 1965 Paulus VI Sacrae congregationi Sancti Officii (antiquae Congregationi Romanae et universalis Inquisitionis novum nomen, id est Congregatio pro Doctrina Fidei dedit.
Die 15 Augusti 1967 cum bulla "Immortalis Dei " etiam congregatio de Propaganda Fide novum nomen Congregatio pro Gentium Evangelizatione dedit.
Die 8 Maii 1969 cum constitutione apostolica Sacra Rituum Congregatio Congregatio de Causis Sanctorum a olim Congregatione Rituum (hodie Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum) separata est.
Cum littera apostolica Ingravescentem Aetatem die XXI mensis Novembris, anno MCMLXX Papa Paulus VI statuit Patres Cardinales, cum octogesimum aetatis annum conficiunt ius amittunt Romanum Pontificem eligendi atque adeo etiam ius in Conclavi ingrediendi.
[recensere] Encyclicae epistulae
Paulus VI septem encyclicas epistulas scripsit:
- Ecclesiam Suam (die VI Augusti 1964) de vita ecclesiae in aetate moderna;
- Mense Maio (die XXIX Aprilis 1965) de veneratione Mariae;
- Mysterium Fidei (die III Septembris 1965) de eucharistia;
- Christi Matri (die XV Septembris 1966) de veneratione Mariae pro auxilio pacis;
- Populorum Progressio (die XXVI Martii 1967);
- Sacerdotalis Caelibatus (die 24 Iunii 1967);
- Humanae Vitae (die XXV Iulii 1968);
Inter apostolicae exhortationes et epistulae memorare debetur:
- Octogesima Adveniens de doctrina sociale ecclesiae (1971);
- Gaudete in Domino anno sancto 1975;
- Evangelii Nuntiandi anno sancto 1975.
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum VI spectant. |
- Pelicula "You tube" nuntius electionis papae Pauli VI
- Pagina Sanctae Sedis de Paolo VI (Latine)
- Litera apostolica Ingravescentem Aetatem
- Opera Omnia in diversis sermonibus
Haec stipula ad papam aut ad petitorem magistratus papae spectat. Amplifica, si potes! |