Ioannes Paulus II
E Vicipaedia
Ioannes Paulus PP. II | ||
---|---|---|
Nomen | Carolus Iosephus Wojtyła | |
Terminus | MCMLXXVIII - MMV | |
Predecessor | Ioannes Paulus I | |
Successor | Benedictus XVI | |
Natus | XVIII Maii MCMXX |
|
Obiit | II Aprilis MMV |
|
Index paparum |
Ioannes Paulus PP. II (aliis Ioannes Paulus PP. Magnus), natus Carolus Iosephus Wojtyła (Karol Józef Wojtyła) die XVIII Maii MCMXX - obiit die II Aprilis MMV, fuit Pontifex Maximus Ecclesiae Catholicae, Episcopus Romanus, Vicarius Christi, Servus Servorum Dei, a die XVI Octobris MCMLXXVIII.
Sua apostolica sententia erat Totus tuus. accurate : Totus tuus ego sum, Maria
Index |
[recensere] Vita
Carolus Wojtyła iunior die 18 Maii 1920 natus est Wadowice, in parte Poloniae quae ad meridiem vergit ac Polonia Minor nuncupata est, tertius filius Aemiliae Kaczorowska (n. 1884) et Caroli Wojtyła senior (n. 1879), qui praefectus militum in exercitu Imperii Austro-Hungarici fuerat.
Wojtyła iuvenis matre fratreque orbatus est, nam anno 1929 mater et anno 1932 frater Edmondus, qui medicus erat, gravis morbi perierunt. Anno 1941 etiam pater eius repens obiit.
Die 1 Novembris 1946, Wojtyła presbyter ordinatus est; postea angelicam theologiae Romae studuit
Anno 1958 episcopus auxiliarius, anno 1964 Archiepiscopus Archidioecesis Cracoviensis ordinatus est.
Die 26 Iunii 1967 a Paulo VI, cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae nominatus est.
Die XVI Octobris anno MCMLXXVIII cardinales eum in summum pontificem elegerunt.
[recensere] Pontificatus
Sua apostolica sententia erat: Totus Tuus (ab sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort mariana oratione).
Ioannes Paulus II erat primus post 455 annos papa qui non ex Italia venerat, et primus omnino qui ex origine Slavica fuerat.
Anno MCMLXXXIII die XXV Ianuarii Ioannes Paulus II novum Codicem Iuris Canonici promulgavit.
Anno MCMXCVIII papa Ioannes Paulus II cum Constitutione apostolica "pastor Bonus" curiam romanam reformavit
Ioannes Paulus valde pacem pauperiemque curavit, sed multi eum mutationem timuisse odisseque obiciunt. Iuvenes valde amabat, et a iuvenibus vicissim amabatur.
Cum 84 annis obiit, multi principes opes suas pro pace et contra pauperiem et bellum religionum laudaverunt.
[recensere] Encyclicae epistulae
Ioannes Paulus II multas Encyclicas epistulas scripsit:
- 1979: Redemptor hominis
- 1980: Dives in misericordia
- 1981: Laborem exercens in memoriam nonagesimi anni a publicatione Papae Leonis XIII Encyclicae Rerum Novarum
- 1985: Slavorum Apostoli
- 1986: Dominum et Vivificantem
- 1987: Redemptoris Mater
- 1987: Sollicitudo rei socialis in memoriam vicesimi anni a publicatione Papae Pauli VI Encyclicae Populorum Progressio
- 1990: Redemptoris Missio
- 1991: Centesimus annus in memoriam centesimi anni a publicatione Papae Leonis XIII Encyclicae Rerum Novarum
- 1993: Veritatis Splendor
- 1995: Evangelium Vitae
- 1995: Ut unum sint
- 1998: Fides et Ratio
- 2003: Ecclesia de eucharistia
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Paulum II spectant. |
Vide Ioannem Paulum II in Victionario. |
- De Ioanne Paulo II in pagina officialis Sanctae Sedis (Latine)
- Pelicula "You tube" electio papae Ioannis Pauli II
- Encyclicae Johannis Pauli PP. II Fides et Ratio A.D. MCMXCVIII
- Encyclicae Johannis Pauli PP. II Ecclesia de Eucharistia A.D. MCMIII
- 1967: Novus cardinalis a Paulo VI nuntiatus
- Ioannis Pauli II Opera Omnia
Redemptor Hominis | Dives in Misericordia | Laborem Exercens | Slavorum Apostoli | Dominum et Vivificantem | Redemptoris Mater | Solicitudo Rei Socialis | Redemptoris Missio | Centesimus Annus | Veritatis Splendor | Evangelium Vitae | Ut Unum Sint | Fides et Ratio | Ecclesia de Eucharistia |