Marcellus II
E Vicipaedia
Marcellus II | ||
---|---|---|
Nomen | Marcellus Cervini | |
Terminus | 9 Aprilis–1 Maii 1555 | |
Predecessor | Iulius III | |
Successor | Paulus IV | |
Natus | 6 Maii 1501 |
|
Index paparum |
Marcellus II (1501–1555) fuit Episcopus Romanus et Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 9 Aprilis 1555.
[recensere] Vita
Marcellus, natus nomine civili Marcello Cervini die 6 Maii 1501 in vico Monte Politiani prope Saenam Iuliam, Ricardo patre Apostolico Custo Thesauri Anconae, studuit architecturae, astronomiae, et mathematicae apud Universitatem Saenae Iuliae. Die 19 Decembris 1539, Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a Papa Paulo III creatus est; ab anno 1545, concilio Tridentino interfuit. Anno 1548, Bibliothecae Apostolicae Vaticanae Protector fit, quam quingentis aut plus novis voluminibus auxit. Electus est papa die 9 Aprilis 1555. Obiit die 1 Maii 1555.
[recensere] Pontificatus
Marcellus II fuit ultimus paparum qui sibi nomen pontificalem non imposuit, nomen ipsius servans. Quamquam pontificatus Marcelli II sit brevissimus (dierum viginti duorum), hic papa undeviginti cardinales creavit. Ioannes Petriloysius Praenestinus ad eius honorem praeclaram Missam Papae Marcelli composuit, quam nonnulli musicae periti culmen vocant artis suae.
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcellum II spectant. |
- De Marcello II in Lexicon Bibliographico et Biographico Ecclesiae (Germanice)
- De Marcello II in Lexicon Bibliographico et Biographico Ecclesiae (Germanice)