Web - Amazon

We provide Linux to the World

ON AMAZON:


We support WINRAR [What is this] - [Download .exe file(s) for Windows]

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
SITEMAP
Audiobooks by Valerio Di Stefano: Single Download - Complete Download [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Alphabetical Download  [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Download Instructions

Make a donation: IBAN: IT36M0708677020000000008016 - BIC/SWIFT:  ICRAITRRU60 - VALERIO DI STEFANO or
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Ecclesia Catholica Romana - Vicipaedia

Ecclesia Catholica Romana

E Vicipaedia

Haec pagina de Ecclesia Catholica Romana explicat. Si quid quaeris etiam Ecclesia Catholica appellatur, vide Ecclesia Catholica (discretiva).

Basilica Sancti Petri, mane Romae.
Basilica Sancti Petri, mane Romae.

Ecclesia Catholica Romana, publice Ecclesia Catholica et saepe Sancta Romana Ecclesia appellata, est maxima Christianorum ecclesia, ad numerum fidelium quod spectat, in qua congregantur 1 098 366 000 Christicolarum, qui toto orbe terrarum degunt; maior autem pars in Europa et America meridionali inveniuntur. Ecclesia Catholica mysticum Christi corpus se esse credit, visibili specie successori sancti Petri subditum, qui papa vocatur; novissimus autem nunc est Benedictus XVI.

In hac, omnes considerat baptizatos Christianos uniri aliquomodo Catholicae Ecclesiae, etiam si distinctionem tenet inter eos qui se declarant Catholicos et plenam communionem habent cum ecclesia et papa, et eos qui hanc plenam communionem non servant, et auctoritatem universalem Santae Sedis non confitentur.

Index

[recensere] Historia

Statua Sancti Pauli prae Basilicam Sancti Petri.
Statua Sancti Pauli prae Basilicam Sancti Petri.

Ecclesia Catholica Romana est orsa a duodecim Iesu apostolis, quorum summus sanctus Petrus (qui et papa primus habetur cuique ipse Iesus Christus claves regni caelorum dedit (confer Vulg. Matth. 16, 18, seq.). Primum testimonium quod nobis de ecclesia innotuit epistulae quaedam Ignatii Antiocheni esse suspicantur.

Praeterea perspicuum est quod ecclesia Christiana fuit in praeparatione a die peccati Adae, etsi non erat usquedum resurrexit Iesus Christus ut eam fundaret. Et quia praeparata est a principio mundi, credentes canunt in ecclesia nocte ressurectionis Domini: "O felix culpa [Adae], quae talem ac tantum meruit habere redemptorem!" Ita per testamentum Noe, sed maxime Abrahae et Moysi, aetas ecclesiae iam praefigurabatur et praeparabatur. Religio Iudaica a Deo voluta, recepit eius testamentum ut promissiones complerentur in Christi nativitate. Per suam vitam, Christus non tantum docuit quomodo Christianus viveret, sed etiam, et quidem praesertim, redemit homines, signa sacramentalia sicut baptismum instituit, ut fundationes iaceret pro ecclesia. Sibi eligens duodecim viros quos apostolos vocavit, formam hierarchicam dedit nascenti ecclesiae. Petrum eligens in principem apostolorum, vicarium sui consacravit, ut infallibiliter sui discipuli scirent doctrinam rectam, sed hoc opus non est plane factum usque ad diem crucifixionis, cum effusi sunt de suo latere sanguis et aqua, sacramentalia vitae ecclesiae signa. Ita ecclesia dici potest nasci de latere Christi super crucem. Per hoc magnum opus, Christus et mundum redemit, et ecclesiae tradidit potestatem solvendi ligandique res super terram, quod iam antea Petro et apostolis promiserat. Etiam complevit sacrificium cuius est initium in ultima cena, praebens donum sanctissimae Eucharistiae, fons et culmen vitae ecclesiae. Ecclesia tamen nondum plane stabilita erat, et tum solum eius fundatio completa est, cum promissum donum Spiritus Sancti, animae ecclesiae, super apostolos et cunctam ecclesiam in pentecoste descendit.

Sanctus Petrus, primus Ecclesiae Papa, pictus a Petro Paulo Rubens.
Sanctus Petrus, primus Ecclesiae Papa, pictus a Petro Paulo Rubens.

Fundata ecclesia, iam opus erat perfici conditoris iussum: "Ite et docete omnes gentes, baptizantes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti." Apostoli tunc ierunt in totum orbem terrarum, ab Hispania usque ad Indiam, docentes et baptizantes, extendentes salvificam Christi potestatem ad omnes gentes quae nondum credebant, ut omnes crederent et salvi fierent. Eodem tempore, multi congregati sunt ad ecclesiam, et diaconi presbyterique constituti sunt ut adiuvarent episcopos in ministerio ecclesiae et in eorum munere regendi. Atque a primissimis iam diebus aliqui exstiterunt qui, quamvis cupientes Christum sequi, non adhaeserunt rectae doctrinae. Hi, qui heretici iam a Sancto Paulo censentur, per totam vitam ecclesiae in variis sectis contentebant contra eius fundatoris doctrinam: primum gnostici postea ariani, ambo quasi superantes infantem ecclesiam. Usque ad praesentem diem multi sunt Christiani qui alias tenent opiniones praeter quam tenet ecclesia.

Post dies apostolicos, ecclesia est radicata in plurimis orbis partibus, et etiam nationes ad fidem se convertebant. Prius nationem Armeniorum sibi assumpsit Ecclesia Romana, sed maioris momenti est conversio Imperii Romani Constantino imperatore facta. Deo inspirante, imperator Christo consacravit hostes suos et, proelio pontis Milvii victor evadens, liberavit Christianos, qui erant antea valde pressi ab imperio Romano pagano. Saeculo IV ad finem vergente, Ecclesiae amplecta est locum religionis imperii, et per totam Europam, Christianismus fuit religio tam principum quam populorum.

Romano Imperio delapso, ab integro novus nascebatur ordo. Qui Imperium illud everterant, barbari effusi sunt per totum occidentem, nationes novas constituentes. Ecclesia, quae iam antea ad barbaros convertendos laboraverat, tum maxime ad eorum conversionem opus dedit, in quo quidem incepto maximum mirumque carpsit fructum.

Nam, Germanorum aliorumque populorum conversione peracta, Civitas Christiana denuo augescere potuit. Talia fuerunt initia aureorum ecclesiae dierum. Civitas enim illa plane catholica religione imbuta erat. Ecclesia, occidentalis mundi mater, omnium animos viresque ad caelum levabat. Ardenti fide flagrantes, homines Deo vivere volebant. Inde maximae illae et splendiae Cathedrales, Gothicae apellatae. Inde ingens illa doctorum theologorumque opera, ut Scholastica cognita. Inde tot tantorumque Sanctorum sanctitatis testimonium. Vita publica rursus augebatur, maxime opera monachorum, qui culturam custodiebant et nutriebant. Dies autem illi non sine perturbationibus fuerunt, quando reges, potestatem desiderantes, persecuti sunt ecclesiam, sicut Henricus Rex Thomam a Becket, cumque schisma ecclesiarum orientalium anno 1054 et antea evenisset; sed maxima opera scientiae, tamquam opera Sancti Thomae Aquinatis, artis, sicut imagines Beati Fratris Angelici et sanctitatis, ut vita Sancti Francisci Assisiensis sunt facta.

Expansio tamen saecularismi in civitate occidentali, in diebus modernis ecclesiam novis affecit difficultatibus, prius cum divisione protestantium qui aestimebant mentem humanam aptam ad leges divinas cognoscendas sine auxilio ecclesiae, et eodem tempore, arbitrabantur homines non pares esse ad bonum faciendum, ne Deo quidem auxiliante. Nativitas aevi "Illuminationis," ut dicitur, novam persecutionem contra ecclesiam stabilivit, quae primum in Gallia, postea in Germania et Russia, multos sanctos martyres dedit ecclesiae.

Nunc Ecclesia Catholica Romana vocem proclamat nostrae aetati, semper fidelis ad fundatoris doctrinam, sed semper nova, aeternales veritates et aeternam salutem omnibus ostendens.

[recensere] Corpus Ecclesiae Catholicae

Caput Ecclesiae Catholicae est Iesus Christus. Summus Pontifex et Episcopus Romae (id est Papa) vicarius Christi caputque ecclesiae super terram est; ei subditi sunt omnes clerici, religiosi, et laici in communio cum eo.

[recensere] De Fide

Fides Catholica non est tantum dogmatum, sed amplius revelatio personae: traditio Domini Iesu. Depositum fidei, ergo, datur ecclesiae per revelationem publicam Dei, tam in vetere quam in novo testamento factam, sed praesertim in verbis et gestis Iesu. Per eius incarnationem, Christus se tradit ecclesiae, et ecclesiae stricte custodit hoc depositum, in expressione amoris conditoris. Ex hoc clare fides cernitur numquam exhaustive esse praesentanda, cum non sit tantum propositionum sed amplius personae Christi, mysterii sine fundo. Si non postest circumscribi, potest tamen definitive describi, et ideo propositiones declarari possunt, sive verae, sive falsae. In sua vita, ecclesia meditatur Christi vitam, quam contemplatur in Scripturis Sacris, et semper amplius eius traditionem intellegit, et clarius eam potest praesentare. Quia sacra revelatio non est sua, sed Dei, nec ecclesia, nec papa, nec individium vel congregatio quaelibet potest eam mutare, sed debet se conformare ad revelationem Dei.

Quid ergo dicere possumus de substantia fidei? Plurima, siquidem ecclesia iam 2000 annis eius doctrinam explicavit. Plurimas tamen doctrinas possumus dicere "de fide" esse, id est, definitive partes revelationis Iesu. Alias possumus dicere vel certe vel probabiliter ad depositum fidei pertinere. Et quia essentia fidei pertinet ad Deum, trinum et unum, dogmata fundamentalia de Deo inmediate sunt. Inter hae, principalia in Credo Niceno-Constantinopolitano sunt proposita. Symbolus ille a oecumenicis conciliis annorum 325 et 381 concinnatus est. Plura alia concilia ecclesiae reflexerunt in elementa fidei, et declaraverunt varia ad salutem pertinentia. Multa etiam elementa fidei nunquam sunt solenniter a sacro magisteriode clarata, cum simpliciter semper, et a omnibus sint credita, et opus non fuerit declaratione. Alia sunt declarata per magisterium papale, quod etiam definitive potest fidem exprimere.

[recensere] Cultus

Fractio panis in sacramento Eucharistiae, quod pars missae est.
Fractio panis in sacramento Eucharistiae, quod pars missae est.[1]

Ecclesia Catholica cultum Deo reddit praesertim per liturgiam sacramentalem, ante omnia in sacrificio missae, ubi oblatio quam fecit Christus super crucem denuo praesentatur. Omnes Catholici die Domenica et praecipuis diebus festivis se congregant ad Christum venerandum in sancta missa. Alia sacrementa gratiam Christi conferunt credentibus in singulis vitae momentis. Ecclesia etiam Deum laudat et colit in orationibus tam singulorum Christianorum quam ecclesiae congregatae. Apud publica Ecclesiae officia liturgia horarum tenet locum praecipuum. Christiani etiam orant ad sanctos petentes eorum intercessionem coram Deo. Tota tamen vita Christiani laudare debet Deum.

Sacramenta sunt signa efficacia gratiae, a Christo instituta et Ecclesiae concredita, per quae vita divina nobis praebetur. Ecclesia Catholica discrevit septem sacramenta:

  1. Initiationis Christianae Sacramenta
    1. Sacramentum Baptismi
    2. Sacramentum Confirmationis
    3. Sacramentum Eucharistiae
  1. Sacramenta Sanationis
    1. Sacramentum Poenitentiae
    2. Sacramentum Unctionis Infirmorum
  1. Sacramenta In Servitium Communionis
    1. Sacramentum Ordinis
    2. Sacramentum Matrimonii

[recensere] Moralia

Christianitas non dat tantum rationem credendi, sed etiam rationem vivendi. Christiani ergo quaerunt diligere "Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum" (Luca 10:27). In hoc, quaerunt custodire decem praecepta decalogi et mandata ecclesiae.

[recensere] Vita

Camera Basilicae Sancti Petri.
Camera Basilicae Sancti Petri.

Cotidie quasi mille milium christifidelium catholicorum quaerunt vivere vitam Christianam in ecclesia, et ecclesia vivit in actionibus eorum. Ordo autem hierarchicus hic est: papa vel pontifex maximus, successor beati Petri apostoli munere vicarii Christi fungens, caput gregis terreni christicolarum est, cui subditur ordo episcoporum, qui una cum pontifice Romano ubique terrarum dispersi ecclesiam regunt atque gubernant. Quibus item subditi sacerdotes fidelibus sacramenta administrant fideique fundamenta tradunt. Inter laicos eminent viri feminaeque religiosi sive in monasteriis sive externi (id est saeculares), qui paupertatem, castitatem, oboedientiam vovent vitaeque secundum doctrinam evangelii incumbunt.

Christum vivendo quaerunt, voluntatem eius sequi conantur et nituntur, diebus dominicis sacra mysteria participant (quod et per hebdomadarum cursum facere possunt, cum cottidie sacrum mysterium celebretur). Reliqua sacramenta participant quoad necessitatem. Deo autem vivo et vero multimodis orationes offerunt preces fundentes ex imo corde. Laus autem Deo ipsi tribuitur et in horis diurnis, quae laus hodie in voluminibus liturgiae horarum continetur, quondam illo in libro qui breviarium dictum est.

[recensere] Loca sancta

Quaeque tabernacula in quacumque ecclesia, servantia Corpus Christi, sicut Sanctum Sanctorum in Templo Hierosolymae sunt. Catholica ecclesia veneratur loca historiae salutis, id est memorialia Veteris et Novi Testamenti in Terra Sancta (specialiter in Hierosolyma, Bethleem, Nazareth). Veneratur etiam memorias sanctorum (praecipue reliquias).

Tres civitates praecipue cultae sunt, quo a saeculis peregrini iter facere consueverunt:

  • Hierosolyma, in Terra Sancta, ad Orientem;
  • Roma, caput mundi, limina apostolorum;
  • Compostella, ad sanctum Iacobum, in fine terrae, ad Occidentem.

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externi

Auscultare paginam hanc (per binas partes) · (info)
Spoken Wikipedia
Impressio vocalis huius paginae est facta a textu diei 2006-03-10, forsitan postea mutato. (Adiumentum (Anglice))
Static Wikipedia 2008 (March - no images)

aa - ab - als - am - an - ang - ar - arc - as - bar - bat_smg - bi - bug - bxr - cho - co - cr - csb - cv - cy - eo - es - et - eu - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - frp - fur - fy - ga - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - jbo - jv - ka - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - ms - mt - mus - my - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nn - -

Static Wikipedia 2007 (no images)

aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -
https://www.classicistranieri.it - https://www.ebooksgratis.com - https://www.gutenbergaustralia.com - https://www.englishwikipedia.com - https://www.wikipediazim.com - https://www.wikisourcezim.com - https://www.projectgutenberg.net - https://www.projectgutenberg.es - https://www.radioascolto.com - https://www.debitoformativo.it - https://www.wikipediaforschools.org - https://www.projectgutenbergzim.com