Baptismus
E Vicipaedia
Baptismus (a Tertulliano etiam Tinctio), porta est ad omnia sacramenta, et a quasi omnibus Christianis notus. Sacramentum Baptismatis explicite a Christo commendatur discipulis, in ultimis verbis Evangelii Matthaei:
- Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi”. Matthaeus 28:18-20
Importantia etiam Baptismatis a Iesu proclamatur in Evangelium secundum Ioannem:
- Respondit Iesus: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei”. Ioannes 3:5
Iesus ipse a Ioanne Baptista est tinctus in flumine Iordano, non tamen in sacramentum sed in symbolum et ad aquas sanctificandas ad baptismatem credentium, Spiritus Sanctus super eum descendens forma columbae.