Sanctus
E Vicipaedia
-
- Vide etiam: Sanctus (oratio)
Sanctus (-i, m.) usitate est homo summi boni. Nomen in Christianitate adhibetur in definitionibus quae inter denominationes variant. Verbum ipsum 'aliquis sacer' significat. Notio ex antiqua litteratura Graeca Christiana venit, in verbo άγιος 'sacer', et ex Novo Testamento, ubi verbum Iesu discipulos describit.[1] In Vetere Testamento, simile est verbum Hebraeum קדש, qodesh. Aliae religiones noscunt certos homines praecipuae sanctitatis vel humanitatis.
Index |
[recensere] Proprietates et definitiones
Laurentius Babb, anthropologista,[2] in commentario de Sathya Sai Baba, rogat: "Quis est sanctus?" et respondit in symbolica certarum religionum structura esse imaginem certorum extraordinariorum spiritualium hominum, qui, ut fertur, "potestates mirificas habent," et quibus certam morum presentiam frequenter attribuitur.
[recensere] Christianitas
Secundum Biblia Sacra, sanctus est qui sanctificatur (2 Chronicles 6:41). Omnes primi Christiani appellati sunt sancti (Hebraei (liber) 13:24; Iuda 1:3; Philemon 1:5, 7).
[recensere] Catholicismus Romanus
Sunt plusquam 10 000 sanctorum Romanorum Catholicorum.[3]
In Ecclesia Catholica est terminus pro homine qui iam est in coelo, et qui gaudet visionem beatificam Dei. Catholici credunt sanctos non tantum Deum amare, cognoscere et laudare, sed etiam fideles in terris amare et cognoscere. Ergo, Catholici saepe quaerunt auxilium sanctorum, ut intercedent ad Deum pro eis. Magnus numerus sanctorum est hominum non amplius recordatum, qui celebrantur die 1 Novembris, in suffragione Omnium Sanctorum. Nonnulli, tamen, ab ecclesia sunt noti tamquam exempla vitae Christianae. Hi sunt sancti canonizati, quos saepe indicat vocabulum sancti. Processio beatificationis et canonizationis examinat integritatem vitae, sanctitatem, et orthodoxiam alius, et petit duas miraculas. Saepe sancti accipiuntur a Christianis in patronos, vel a die natalis, vel a nomine eorum.
De cultu sanctorum, ecclesia Catholica Romana praescribit: "cultu publico eos tantum Dei servos venerari licet, qui auctoritate Ecclesiae in album Sanctorum vel Beatorum relati sint" (canone 1187). Ex canone 1186, Codicis Iuris Canonici propositum cultus sanctorum est: "Ad sanctificationem populi Dei fovendam, Ecclesia peculiari et filiali christifidelium venerationi commendat Beatam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam Christus hominum omnium Matrem constituit, atque verum et authenticum promovet cultum aliorum Sanctorum, quorum quidem exemplo christifideles aedificantur et intercessione sustentantur."
[recensere] Orthodoxia Orientalis
[recensere] Protestantismus
[recensere] Sancti Ultimarum Dierum
[recensere] Santeria ("Voodoo")
[recensere] Aliae religiones
Notio sanctitatis in historia Christianitatis crevit; sunt autem in aliis religionibus notiones similes, in quibus certi homines agnoscuntur propter eorum sanctitatem vel humanitatem. Iudaismus tractat de classem hominum appellatos Tzadikkim.
Sunt homines appellati sancti Hinduisti, quorum plurimes egregie appellati sunt mahatma, paramahamsa, vel swami, sive titulis Sri vel Srila; moderna autem horum terminorum consuetudo magnopere adfecta est a theosophia. Buddhistae arhatas et arhantas praecipue colunt; item certae Islamismi sectae hadratas venerantur.
[recensere] Vide etiam
- Calendarium sanctorum
- Calendarium Romanae Ecclesiae
- Catholic calendar of saints
- Communio Sanctorum
- Congregatio de Causis Sanctorum
- Index sanctorum
- Index canonizationum
- Martyrologia
- Patronus sanctus
- Intercessio sanctorum
- Sanctus saecularis
- Hagiographia
- Symbologia sanctorum
- Sancti Coptici
- Sancti qui volant
- Synaxarion
- Icon
- Categoria:Sancti
[recensere] Fontes
- Cunningham, Lawrence S. 1980. The Meaning of Saints. San Francisco: Harper & Row.
- Hawley, John Stratton, ed. 1987. Saints and Virtues. Berkeley: University of California Press.
- Hein, David. 2004. "Farrer on Friendship, Sainthood, and the Will of God." In Captured by the Crucified: The Practical Theology of Austin Farrer. David Hein et Edward Hugh Henderson ediderunt. Novi Eboraci et Londini: T & T Clark / Continuum, pp. 119-148.
- Hein, David. 2006. "Saints: Holy, Not Tame." Sewanee Theological Review 49:204–217.
- O'Malley, Vincent J. 1999. "Ordinary Suffering of Extraordinary Saints." ISBN 0-87973-893-6.
- Perham, Michael. 1980. The Communion of Saints. Londini: Alcuin Club / SPCK.
- Woodward, Kenneth L. Making Saints. New York: Simon & Schuster, 1996.
- Jean-Luc Deuffic (éd.), Reliques et sainteté dans l'espace médiéval [1]
[recensere] Notae
- ↑ F. W. Danker, et al., A Greek-English Lexicon of the New Testament and other Early Christian Literature, tertia editio (Sicagi: University of Chicago Press, 2000), s.v. άγιος, praecipue definitio 2.d.β.
- ↑ John Stratton Hawley, ed., Saints and Virtues (Berkeley: University of California Press, 1987), p. 239.
- ↑ All About Saints
[recensere] Nexus externi
- Saints & Angels (catholic.org)
- Internet Medieval Sourcebook - Saint's Lives (fordham.edu)
- Vaishnava Saints (vrindavan.org)
- Patron Saints (scborromeo.rg)
- Saint of the Day (americancatholic.org)
- The Bollandists Specialists in hagiography
- Papa Benedictus XVI Ad causas beatificationis canonizationisque in Kath net (Latine)