Missa
E Vicipaedia
Missa est celebratio Eucharistiae ut nominatur in Latinis Ecclesiae Catholica Romana ritibus, in Ecclesiis Catholicis Veteribus, in Anglo-Catholico Anglicanismi usu, et in nonnullis regionibus Lutheranis, civitatibus Scandinaviis Balticisque non exclusis. Verbum missa nascitur ex sententia novissima a sacerdote dicta: "Ite, missa est."
Populo congregato, sacerdos orationes ducit secundum regulas liturgiae.
Index |
[recensere] Ecclesia Catholica
Missa a sacerdotibus celebratur. In Missa Ecclesiae Catholicae, transubstantiatio panis vinique in corpus ac sanguinem Iesus Christi fit. Sicut motu proprio Summorum Pontificum, a Papa Benedicto XVI promulgatus, dixit, Ecclesia Catholica duos ritus missae celebrari permittit.
[recensere] Partes Missae
Musicae missae partes plerumque hodie sunt:
[recensere] Missale Romanum 1970
Praelatus ritus Novus Ordo (Missae celebrandi) appellatur et ab Concilio Vaticano II institutus est anno 1970, Papa Paulo VI regnanti.
[recensere] Missale Romanum 1962
Ante Concilium Vaticanum II, ritus "Tridentinum" appellatur, sive "S. Pii V," ab nomine Papae (Pii V), qui hunc ritum promulgavit. Unica lingua sollemnis est Lingua Latina. Anno autem 1962, vetus ordo a Beato Ioanne XXIII reformatus est; e.g., formula perfidi Iudaeorum abrogata est. Hodie iste celebrari sine circumscriptione potest, non tamen private in diebus Tridui Paschalis.
[recensere] Ecclesia Anglicana
[recensere] Ecclesia Orthodoxa
[recensere] Ecclesia Lutherana
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad missam spectant. |
- Index Missarum Latine in America approbatas ab Ecclesia Catholica per ordinem FSSP
- Index Missarum Indultarum Latine in Irlandia
- Index Missarum Latine indultas ab Ecclesia Catholica in Scotia
- Missale Romanum ex decreto Sancti Concilii Tridentini restitutum - reimpressio editionis XXVIII (PDF)
- Index Missarum Latine in Anglia et Cambria
- SanctaMissa.org (EN: "Online Multimedia Tutorial of the Tridentine Mass")
- Textus Missae Ecclesiae Catholicae (Italice)
- Archivum Liturgicum Ecclesiae Catholicae (Latine)
- In missa celebranda non nos invicem, sed Christum Salvatorem spectamus pagina apud Kath.net (Latine)