Ioannes Paulus I
E Vicipaedia
Ioannes Paulus PP. I | ||
---|---|---|
Nomen | Albinus Luciani | |
Terminus | MCMLXXVIII | |
Predecessor | Paulus VI | |
Successor | Ioannes Paulus II | |
Natus | XVII Octobris MCMXII |
|
Obiit | XXVIII Septembris MCMLXXVIII |
|
Index paparum |
Ioannes Paulus PP. I (humili loco natus Albinus Luciani die XVII Octobris MCMXII vico Forno di Canale apud urbem Bellunum - obiit die XXVIII Septembris MCMLXXVIII), fuit Pontifex Maximus Ecclesiae Catholicae, Episcopus Romanus, Vicarius Christi, Servus Servorum Dei, a die XXVI Augusti MCMLXXVIII.
Sua apostolica sententia erat: Humilitas
[recensere] Vita
Albinus erat primus filius Ioannis Luciani ac secundae uxoris eius Bortolae, nata Tancon.
Die 7 Iulii MCMXXXV, solus viginti duos annos natus, iam presbyter ordinatus est. Postea Romae apud Universitatem Gregorianam studuit et anno 1947 doctoris insigne operis de philosopho Italico Antonio Rosmini gratia consecutus est.
Anno MCMLVIII a novo papa Ioanne XXIII episcopus factus est.
Die 5 Martii 1973 Luciani, qui ab anno MCMLXIX patriarcha Venetiae erat, Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Paulo VI creatus est.
[recensere] Pontificatus
Post beatissimi patris Pauli VI mortem, die 26 mensis augusti anno Domini MCMLXXVIII in cardinalium conclavi papa electus est et sibi nomen Ioannes Paulus I imposuit. Ioannes Paulus I permodestus erat et a hominibus valde amatur et papa subridens vocatur. Post 33 dies autem papa Ioannes Paulus I obiit, infirma valetudine affectus, scilicet electio ipsa mortem suam maturavit. Quamquam etiam suspicio fuit eum veneno necatum fuisse.
[recensere] Nexus externus
- De Ioanne Paulo I in pagina officialis Sanctae Sedis (Latine)
- De Ioanne Paulo I in Lexicon Bibliographico et Biographico Ecclesiae Germanice
- Pellicula in duas partes RAI TV (Italice)
Haec stipula ad papam aut ad petitorem magistratus papae spectat. Amplifica, si potes! |