Mors
E Vicipaedia
Mors (-tis, f.) est finis vitae. Et animalia et homines moriuntur. "Mors certa, hora incerta": haec sententia est inscriptio multarum horologiorum saepe solariorum.
Dolor amicorum et cognatorum magnus est propter mortem hominis amati.
Index |
[recensere] De morte naturali
Olim putaverunt hominem mortuum esse, cum palpitatio cordis desiisset, sed nostra aetate nos mori constat, cum opus cerebri terminatur. Singulae autem cellulae corporis lente etiam aliquibus horis post mortem cerebri moriuntur.
Alia signa, sed incerta, mortis sunt:
- absentia respirationis;
- absentia cordis palpitationis;
- siquis sensu caret omnino
- algor mortis;
- absentia arteriae pulsus;
- absentia reactionis pupillae (areflexia);
- obscuratio corneae;
- integralis musculi torpor.
signa certa mortis sunt:
[recensere] De causis mortis
Praecipuae causae mortis in civitatibus opulentibus sunt: infarctus cordis, ictus, cancer, olim, cum antibiotica ignota erant, infectiones erant.
[recensere] Quid philosophi de morte doceant
[recensere] Quid religiones de morte doceant
[recensere] Buddhistae
Buddistae in reincarnationem credunt, videlicet formae novae assumptio in singulas vitas. Post mortem altera vita assumpta est secundum iudicium percedentis vitae. Si electus vixerit probe, ei tribuenda est conditio melior, si improbe peior. Ista via est ad illuminationem
[recensere] Christiani
In Bibliorum Sacrorum libro Genesis narratur homines mori debere, quod Adam Evaque, protoparentes Dei mandati immemores, peccaverint: "Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt" (Epistula ad Romanos 5:12).
Mors tamen non est putanda poena a Deo inflicta, sed mutatio vitae, quia secundum Christianos vita mutatur non tollitur, quamobrem una ex primis curis Christianorum cultus mortuorum fuit, cultus singularis proprius tantum huius religionis. Sacerdos commendat defuncti animam misericordiae Dei, invocans caelestes potestates ne eum in tenebris relinquant; postquam corpus benedicit, quia Christiani putant carnem sacram, propter quod cymiteria vocata sunt etiam campi sancti, scilicet sanctificati corporibus sepultorum. Cohors familiarum et amicorum comitat feretrum usque ad cymiterium, ubi perfecta est celebratio et offerta extrema salutatio.
Christiani aliaeque religiones mortuos resurrectione, qua Deus omnes iustos donaverit, ad vitam redituros esse credunt. Alii reincarnationem fieri posse docent, qua animae vita nova affectae in altero corpore floreant post mortem corporis pristini. Resurrectionis ergo alia est ratio, alia reincarnationis.