Caelum
E Vicipaedia
Caelum vocatum eo quod, tamquam caelatum vas, inpressa lumina habeat stellarum veluti signa. Nam caelatum dicitur vas quod signis eminentioribus refulget. Distinxit enim eum Deus claris luminibus, et inplevit; sole scilicet et lunae orbe fulgenti et astrorum micantium splendentibus signis adornavit. [Alias autem a superiora caelando.] Hic autem Graece ouranoV dicitur apo tou orasqai, id est a videndo, eo quod aer perspicuus sit et ad speculandum purior. Caelum autem in Scripturis sanctis ideo firmamentum vocatur, quod sit cursu siderum et ratis legibus fixisque firmatum. Interdum et caelum pro aere accipitur, ubi venti et nubes et procellae et turbines fiunt. Lucretius (4.129-132, 135):
- Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
- quaecumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
- sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
- constituuntur in hoc caelo qui dicitur aer,
- quae multis formata modis sublime feruntur.
Et Psalmus 104.12: «Volucres caeli» appellat, cum manifestum sit aves in aere volare; et nos in consuetudine hunc aerem caelum appellamus. Nam cum de sereno vel nubilo quaerimus, aliquando dicimus, «qualis est aer?», aliquando, «quale est caelum?»
[recensere] Fontes
Partes textus huius sumuntur ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.