Benedictus XV
E Vicipaedia
Benedictus PP. XV | ||
---|---|---|
Nomen | Iacobus Della Chiesa | |
Terminus | MCMXVI - MCMXXII | |
Predecessor | Pius X | |
Successor | Pius XI | |
Natus | XXI Novenmbris MDCCCLVI |
|
Obiit | XXII Ianuarii MCMXXII |
|
Index paparum |
Benedictus PP. XV (natus Iacobus Della Chiesa Genuae XXI Novembris MDCCCLVI nobili genere, filius Iosephi, obiit - XXII Ianuarii MCMXXII) fuit Papa catholicus, episcopus Romanus a die III Septembris MCMXVI.
Familia quoque matris Iohannae Migliorati a Neapoli nobilis erat et Ecclesiae iam Papam Innocentium VII donaverat.
Sua apostolica sententia erat "In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum."
Index |
[recensere] Vita
Iussu patris Iacobus Della Chiesa ante Romae studium theologiae apud praeclarum Collegium Capranicens, Academiam nobilum ecclesiasticorum (Italice: Accademia dei Nobili Ecclesiastici) atque Pontificiam Universitatem Gregorianam Genuae studia iurisprudentiae ab anno 1872 usque ad annum 1875 fecit.
Iacobus Della Chiesa presbyter die XXI Decembris anno MDCCCLXXVIII in Roma ordinatus est, postea fuit scriba nuntii apostolici in Hispania cardinalis Mariani Rampollae Tindari.
Cum anno 1887 Papa Leo XIII Marianum Rampollam Cardinalem Secretarium Status nominavit, Della Chiesa vicarium suum factus est.
Die XVI Decembris anno MCMVII Iacobus Della Chiesa episcopus Bononiae nominatus est dieque XXV Maii MCMXIV cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae semper a Pio X creatus est.
Die III Septembris anno MCMXIV, cardinales eum in summum pontificem elegerunt. Iacobus Della Chiesa nomen sui Benedictum XV imposuit ad honorem Benedicti XIV, qui etiam episcopus Bononiae fuerat et postea papa.
[recensere] Pontificatus
Benedictus XV fuit papa Ecclesiae Catholicae Romanae inter Bellum Orbis Terrarum I. Papa semper et assidue pro pace et contra bellum, quod dixit inanem stragem et mortem voluntariam Europae esse, congreditur.
Anno MCMXVII in solemnitate Pentecostes, Benedictus XV Codicem Iuris Canonici promulgavit.
Die 1 Maii 1917, cum motu proprio Dei Providentis papa Benedictus praesentem Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus (tunc Congregationem pro Ecclesia Orientali) a Congregatione de Propaganda Fide separavit.
[recensere] Encyclicae epistulae
Benedictus XV duodecim encyclicas epistulas scripsit:
- Ad beatissimi Apostolorum principis (die 1 Novembris 1914) contra Bellum Orbis Terrarum I et pro unitate Ecclesiae
- Humani generis redemptionem (die 15 Iunii 1917) de precatione Dei verbi
- Quod iam diu (die 1 Decembris 1918) de costituenda pace conventus
- In hac tanta (die 14 Maii 1919)
- Paterno iam diu (die 24 Novembris 1919)
- Pacem, Dei munus pulcherrimum (die 23 Maii 1920) de pace et de iure gentium
- Spiritus Paraclitus (die 15 Septembris 1920) de Sacra Scriptura
- Principi apostolorum Petro (die 5 Octobris 1920)
- Annus iam plenus (die 1 Decembris 1920)
- Sacra propediem (die 6 Ianuarii 1921)
- In praeclara summorum (die 30 Aprilis 1921) de Dante Alagherio
- Fausto appetente die (die 29 Iunii 1921) de Sancte Dominici
[recensere] Nexus externi
- Benedicti XV encyclicae epistulae in diversis sermonibus
- Opera Omnia in diversis sermonibus
- De Benedicto XV in Lexicon Bibliographico et Biographico Ecclesiae (Germanice)
Haec stipula ad papam aut ad petitorem magistratus papae spectat. Amplifica, si potes! |