Terrae motus
E Vicipaedia
Terrae motus est naturalis res quae constat in tremore superficei terrae. Hominibus periculosus est propter ea quae saepe motum sequuntur: ruinae aedificiorum et in mare undae anomalae. Secundum theoriam de lamina tectonica modernam, fere omni terrae motus, volcanismus, et fossae naturales oriuntur e motu laminarum quae interiorem inliquefactum Telluris tegunt.
Terrae motuum studiosi solent magnitudinem eorum per scalam Richter aestimare. In hac scala logarithmica, magnitudo 3 et infra motum innotabilem indicat, magnitudo 7 magnas calamitates super extensas regiones. Terrae motus Peruvianus recens fuit magnitudine 7.9.[1] Maximus eorum, qui "Magnus terrae motus Sumatra-Andaman" appellantur,[2] fuit magnitudine 9.3 anno 2004 in Oceano Indico. Ille terrae motus undas anomalas tam calamitosas, i.e. megacymata,[3] produxit ut magnopere paene omnia litora Oceani Indici afflicta fuerint.
[recensere] Scala Richter
Fundamentum scalae logarithmicae Richter est lex seismologica exponentialis quae dixit energiam terrae motus E dare suam frequentiam f per formulam
ubi fo, Eo et x sunt constantes quaedam. Equivalenter, logarithmos in duabus aequationis latis capientes, possumus scribere
-
-
- .
-
Carolus Richter anno 1935 suam scalam logarithmicam comperit ut motus magnitudo aequaverit log(E / Eo) et ut magnitudo 1 corresponderit motu inbecillissimo quem apparatus suus potuisset detectare. Richter igitur sequentes habemus fo = 2.9 × 106 per annum, Eo = 13.4 MJ et exponens x = -0.60. Secundum hanc legem exponentialem, terrae motus magnitudine 9 calamitosi fiunt semel in temporis saeculo, et alii variis magnitudinibus fiunt cum frequentia quam tabula infra indicat.
Magnitudo Richter | Descriptio | Frequentia (per annum) |
9 | calamitosus | 0.01 |
8 | vehemens | 1 |
7 | maior | 18 |
6 | potens | 120 |
5 | modicus | 800 |
4 | levis | 6 200 |
[recensere] Nexus externus
- Terrae Motus in Peruvia: Imagines
[recensere] Notae
- ↑ Vide etiam commentationem apud diarium Ephemeris
- ↑ Lay, T., Kanamori, H., Ammon, C., Nettles, M., Ward, S., Aster, R., Beck, S., Bilek, S., Brudzinski, M., Butler, R., DeShon, H., Ekström, G., Satake, K., Sipkin, S., The Great Sumatra-Andaman Earthquake of December 26, 2004, Science, 308, 1127–1133, 2005; Lege etiam de hoc apud Vicpaedia Anglica.
- ↑ E commentatione Diarii Ephemeris: "*megacŷma, -atis n. est i.q. Iaponicê tsunami".