Samoa
E Vicipaedia
Samoa (Samoane: Sāmoa ), publice Libera Civitas Samoana (Anglice: Independent State of Samoa) est res publica quae occidentalem Insularum Samoanarum partem gubernat in Oceano Pacifico meridiano. Priora civitatis nomina fuerunt Samoa (et vulgo Samoa Germana) ab 1900 ad 1919 et Samoa Occidentalis ab 1914 ad 1997, sed ad Consociationem Nationum se coniunxit die 15 Decembris 1976 nomine Samoa.[1] Omnia regionis freta consita terris, Samoa Americana non excepta, in litterarum monumentis ante saeculum XX Insulae Nautarum plerumque appellabantur propter maritimam indigenarum sollertiam.
Index |
[recensere] Historia
Samoa constituta est abhinc plusquam tres milia annorum, cum homines a Vitiis vel Tonga ad Insulas Samoanas migraverunt. Contactus cum Europaeiis incepit saeculo XVII ineunte, cum Iacobus Roggeveen, Batavus, Insulas Samoas conspicatus est anno 1722.
[recensere] Civilis ratio
Civitatis status anni 1960, qui cum libertate primum valuit, exemplum sequitur popularis reipublicae formae Britannicum, immutatum ut mores Samoani accommodentur.
[recensere] Civiles pagi
Samoa in undecim civilibus pagis (itūmālō) consistit. Hi pagi a maioribus posteris traditi sunt ante adventum Europaeanum. Quisque pagus habet propria fundamenta constitutionalia (fa‘avae) secundum ordinem prioris loci suorum ducum, memoriae mandatum in antiquis formulis quae sunt pro salutationibus sollemnibus (fa‘alupega). Cuiusque pagi caput res paganas administrat, negotia procurat, et nomen summi reguli pagani confert. Exempli gratia, Aanae pagi caput est Leulumoega vicus. Summum Aanae nomen est Tui Aana. Novemviri (Faleiva), oratores qui hoc nomen conferunt, sunt Leulumoegae statuti. Item in aliis pagis. Apud Tuamasagam pagum, Malietoa, summum pagi nomen ab Domo Tuamasaga (Fale Tuamāsaga), Afegae in vico statuto, conlatum est.
|
|
1 Cum insulis Manonone, Apolima, et Nuulopa.
2 Cum Insulis Aleipatensibus et Nuusafee Insula.
3 Partes minores quoque Upoluenses: Salamumu (cum Salamumu-Utu) et Leauvaa vicis.
[recensere] Geographia
[recensere] Rei publicae administratio
[recensere] Elementa rei publicae administrationis
Productus domesticus (verbis Anglicis, "purchasing power parity") anno 2006 ad CFA $1218 decies centena milia aestimatus est.
[recensere] Demographia
Secundum CIA World Factbook, numerus civium Samoanorum est 214 265, quorum 92.6% sunt Samoani, 7% "Euronesiani" (homines sanguinis Europaei et Polynesii), et 0.4% Europaeani.
[recensere] Cultus
Mos Samoanus (fa'asamoa) vim fortem habet in civile ratione vitaque Samoana. Adversus gravem vim Europaeam per saeculos, Samoani suos historicos mores, systemata socialia civiliaque, et linguam sustinent. Cultus Samoanus vehementius dicit institutum vāfealoa‘i, propinquitates inter homines. Conditae sunt hae propinquitates in observantia et reverentia (fa'aaloalo).
[recensere] Religio
Samoanis olim fuerunt nonnulli dei et multi manes lemuresque; deus praecipuus fuit Tangaloa, qui mundum creaverat.
[recensere] Compunctio
Compunctio notis sub cuti habet magnum pondus in Samoa, sicut in multis insulis Polynesiis. Samoanis sunt duo compunctionis genera. Virorum compunctio (tatau, unde verbum Anglicum tattoo) consistit in implicatis geometricisque figuris adligatis ab costis ad genua; vir qui hanc compunctionem fert soga'imiti appellatur. Feminarum compunctio (malu) cutem exornat in figuris non adligatis a femure superiore ad tibiam superiorem,[2] et nonnunquam in manibus.
[recensere] Oblectamenta
[recensere] Musica
Samoani multa musicae genera habent. . .
[recensere] Saltatio
Samoani multa saltationis genera habent. . . .
[recensere] Ludi
Ludi populo acceptissimi in Samoa sunt unio Rugbiensis et criccetius Samoanus; praeterea, ferme triginta Samoani, multi ex Samoa Americana, in National Football League hodie ludunt.[3] . . .
[recensere] Notae
- ↑ http://www.un.org/members/list.shtml Index membrorum
- ↑ "Worn With Pride," Oceanside Museum of Art, http://www.oma-online.org/worn_with_pride_04.html
- ↑ "American football, Samoan style," http://espn.go.com/gen/s/2002/0527/1387562.html
[recensere] Fontes
- J[ames]. W[ightman]. Davidson. 1967. Samoa mo Samoa. Melburnae: Oxford University Press.
- [Hamilton] Nelson Eustis. [1979] 1980. Aggie Grey of Samoa. Adelaidae, South Australia: Hobby Investments. ISBN 0-9595609-0-4.
- R[ichard]. P[hilip]. Gilson. 1970. Samoa 1830 to 1900: The Politics of a Multi-Cultural Community. Melburnae: Oxford University Press.
- Heinrich Schnee. 1926. German Colonization, Past and Future—The Truth about the German Colonies. Londinii: George Allen & Unwin.
- Robertus Ludovicus Stevenson. 1892. A Footnote to History: Eight Years of Trouble in Samoa. Londinii: Cassell & Co.
- George Turner. 1861. Nineteen Years in Polynesia: Missionary Life, Travels, and Researches in the Islands of the pacific. Londinii: J. Snow.
- ———. 1884. Samoa a Hundred Years Ago and Long Before. Londinii: Macmillan.
- Robert MacKenzie Watson. 1918. History of Samoa. Christchurch, Nova Zelandia: Whitcombe and Tombs.
- Ioannes Williams. 1838. A Narrative of Missionary Enterprises in the South Sea Islands; With Remarks upon the Natural History of the Islands, Origin, Languages, Traditions, and Usages of the Inhabitants. Londinii: John Snow.
[recensere] Nexus externi
- Publicus gubernationis Samoanae situs
- Nuntii Samoani
- Samoalive Newsline Collaboration Nuntii e Samoa
- Open Directory Project - Samoa
- Tabula: pagorum partes
- Samoa, A Hundred Years Ago And Long Before a George Turner scriptus, eText apud Project Gutenberg
[recensere] Vide etiam
Oceania — Civitates |
Australia | Belavia | †Iaponia | †Indonesia | Insulae Fidzienses | Insulae Marsalienses | Insulae Salomonicae | Insulae Samoanae (Occidentales) | Kiribati | Foederatae Civitates Micronesiae sive Micronesia | Nauruna Insula | Nova Zelandia | Papua Nova Guinea | †Philippinae | Taivania | †Timoria Orientalis | Tonga | Tuvalu | Vanuatum |
Oceania — Territoria et Insulae Dependentes |
Havaii | Insulae Aleutiae | Guama | Insula Christi Natalis | Insula Norfolk | Nova Caledonia | Polynesia Francogallica | Samoa Americana | Rapanui (Insula Paschalis) | Tocelau †Etiam membrum Asiae est.
|
Formula:Polynesia
Consortio Populorum |
Civitates: Africa Australis • Antiqua et Barbuda • Australia • Bangladesha • Barbata • Beliza • Botsuana • Britanniarum Regnum • Bruneium • Cameronia • Canada • Cyprus • Dominica • Gambia • Gana • Grenada • Guiana • Iamaica • India • Insula Mauritiana • Insulae Bahamenses • Insulae Salomonicae • Insulae Seisellenses • Insulae Vitienses • Kenia • Kiribati • Lesothum • Malaesia • Malavium • Maldivae • Mauritia • Melitta • Mons Leoninus • Mozambicum • Namibia • Nauruna Insula • Nigeria • Nova Zelandia • Pakistania • Papua Nova Guinea • Singapura • Samoa • Sancta Lucia • Sanctus Christophorus et Nives • Sanctus Vincentius et Grenatinae • Sri Lanca • Suazia • Tanzania • Tonga • Trinitas et Tabacum • Tuvalu • Uganda • Vanuatu • Zambia |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |