Oceanus Pacificus
E Vicipaedia
Oceanus Pacificus est maximus Terrae oceanus, inter Asiam, Australiam, Antarcticam, et Americam situs. Pomponius Mela, De chorographia (3.7) et Plinius, Naturalis historia (6.20) appellabant eum Oceanum Eoum, id est Oceanum Orientalem seu Oceanum Aurorae. Oceanus tamen hic nominatus fuit a Plinio (Naturalis Historia, 6.15) Oceanus Sericus, id est Oceanus Sericae. Belascus Nuñez Balboa (Hispanice: Vasco Núñez de Balboa), Hispanus, hunc oceanum anno 1513 noviter invenit, et nomen Mare Australe (Hispanice: Mar del Zur seu Mar del Sur; Anglice: South Sea; Hollandice: Zuyd Zee) dedit eum quia litora meridionalia Isthmi Panamici lambit. Ferdinandus Magellanus (Hispanice: Fernando de Magallanes; Lusitanice: Fernão de Magalhaes), Lusitanus, hunc oceanum venit, quem Mare Pacificum appellavit anno 1520, post proficiscendum ex Oceano Atlantico Meridionali, "tumultuoso" hieme. Magellanus, praefectus parvae classis Hispanicae quinque navium quae Carolus I, Rex Hispaniae (Carolus V, Imperator Sacri Imperii Romani Germanici), invenitum transitionem per extremum meridionalem Americae in Malucas Insulas misit, fuit primus Europaeus qui transit Oceanum Pacificum, a Freto Magellanico usque ad insulas quas ille appellavit Latronum (hodie Marianas Insulas) et Philippinas (nominatas ita pro Philippi II, Principi Hispaniae).
Partes sunt Pacificus Borealis et Pacificus Australis.
[recensere] Nexus externi
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Oceanus Atlanticus | Oceanus Antarcticus | Oceanus Arcticus | Oceanus Indicus | Oceanus Pacificus
Oceanus Britannicus | Mare Germanicum | Britannicum mare