Res novae
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Res
Res Novae est vox moribus linguae Latinae legibusque propria, qua potissimum perturbatio civilis significatur velut rerum publicarum conversio. Potest quoque hac voce significari quaedam commutatio vel ordinum alicuius populi vel scientiarum, ex qua videlicet transformatio mundi perpetua nata sit. Rerum novarum voce singula uti non possumus, ut quae coniungenda sit cum certis verbis nominibus adiectivis velut:[1]
- res novas quaerere
- res novas moliri
- novis rebus studere
- rerum novarum cupidus
- rerum novarum cupido
- rerum eversio
Index |
[recensere] "Revolutio"
Nostra aetate eius generis res saepemodo novo verbo "revolutio" designantur. Verbi gratia Ferdinandus Lassalle dixit suis verbis in Latinum a Ioanni Jaurès conversis: "Revolutiones fiunt, non faciuntur. Nemo Revolutionem facit." [2]
[recensere] Exempla
In rebus publicis:
- Res Novae Americanae
- Bellum Rerum Novarum Americanum
- Res Novae Francicae, quam Jaurès[2] Revolutionem Gallicam nuncupat.
- Res Novae Germanicae vel potius annus 1848.
- Commune Parisiorum anni 1871
- Res Novae Mexicanae
- Revolutio Octobris Russica
- Res Novae Indicae
- Seditio Islamica
In vita institutis ordinibus commerciis technologia populorum:
- Aetas litterarum artiumque in Europa renatarum
- Aetas manufacturae omnis renovatae
- Rerum venerearum commutatio
- Aetas computatoria
In artibus scientiis disciplinis: