Mare Balticum
E Vicipaedia
Mare Balticum[1] (in ceteris linguis Baltic Sea, Ostsee, Østersøen, Morze Baltyckie, Östersjön, Itämeri, Läänemeri) est magnum mare marginis oceani Atlantici in Europa situm. Paeninsulam Scandinavicam a ceteris partibus Europae dividit.
Index |
[recensere] Natura
Eius partes praecipuae sunt Venedicum mare, sinusque Bothnicum et Finnicum. Civitates vicinae sunt Suecia, Finnia, Russia, Estonia, Lettonia, Lituania, Polonia, Germania Daniaque. Oceano Fresonico - et sic oceano Atlantico - apud Skagen coniunctum est. Salinitas aquae maris minor quam aquae oceanorum.
[recensere] Facta
- Superficies: 413 000 km²
- Aquae copia: 21 600 chm³
- Maxima altitudo: 459 m
- Altitudo peraeque ducta: 52 m
[recensere] Nomen
Id mare ob populum Goticum Baltorum sic nominatum est. Nomina alia sunt Mare Barbaricum, Mare Orientale, Mare Suebicum (Tacitus) vel Mare Sarmaticum.
[recensere] Insulae
Tot insulae in Mari Baltico sunt, ut numerus exactus eorum referre non posse. Insulae maiores e.g. sunt:
- Finnia: Alandia
- Suetia: Gotland et Öland,
- Estonia: Hiiumaa et Saaremaa,
- Polonia: Wolin,
- Polonia Germaniaque: Usedom,
- Germania: Rügen, Hiddensee, Fehmarn
- Dania: Seelant sive Seland, Funis, Lolland, Bornholm.
[recensere] Flumina
Maximi amnes Mari Baltico affluentes sunt: Travena (Germania), Viadua sive Oder sive Odra (Germania, Polonia), Vistula sive Weichsel sive Wisla (Polonia Germaniaque), Memela sive Neman sive Nemunas (Lituania Kaliningradique regione Russiae), Torneälven (Suetia) et Newa (Russia).
[recensere] Portibus
[recensere] Notae
- ↑ Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 30
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
Europa — Civitates |
Ager Merulensis | Albania | Andorra | Armenia | Austria | Batavia | Belgia | Bohemia | Bosnia et Herzegovina | Bulgaria | Croatia | Cyprus | Dania | Estonia | Finnia | Francia | Georgia | Germania | Graecia | Helvetia | Hibernia | Hispania | Hungaria | Islandia | Italia | Lettonia | Lichtenstenum | Lituania | Lusitania | Luxemburgum | Melitta | Moldavia | Monoecus | Mons Niger | Norvegia | Polonia | Regnum Britanniarum | Respublica Macedonica | Res publica Sancti Marini | Romania | Russia | Ruthenia Alba | Serbia | Slovachia | Slovenia | Suecia | Turcia | Vaticanum | Ucraina |
Europa — Territoria
|
Balcania | Balticum | Britannia Maior | Gallia | Hibernia (insula) | Iberia | Lapponia | Pannonia | Scandinavia |