Imperium Romanum Sacrum
E Vicipaedia
Imperium Romanum Sacrum postea Imperium Romanum Sacrum Nationis Germanicae aut Sacrum Imperium Romanum erat nomen ordinarium imperii, quod anno 962 Ottone I regente e imperio Francorum ortus exformabatur et stabat usque ad annum 1806.
Formula Imperium Romanum iam titulis propia erat Caroli Magni imperatoris, tum memoria Friderici I appendix Sacrum apparuit. In documentis lingua Theotisca primo exsistebat formula Heiliges Römisches Reich Carolo IV imperante (1254). Ex anno 1438 appendix Nationis Germanicae (lingua Theotisca deutscher Nation) inveniri potest, anno 1486 hunc titulum primo in lege utebantur. Ex anno 1512 ordinaria erat formula Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae aut Imperium Romanum Sacrum Nationis Germanicae. Corona dedicata a Francisco II die 6 Augusti 1806 anno imperium extinguebatur.
Titulus exprimit postulationem et esse sucessor imperii Romani pariterque imperator mundi et haec ad sacra augetur, in quibus dominatio est condita.
Index |
[recensere] Forma Imperii
Imperium Romanum Sacrum erat sucessor imperii Francorum (quod "Regnum Teutonicorum" vel regnum Teutonicum quoque appellabatur). Quod erat autem constructio, quae numquam facta civitas est nationis, sicut Francia aut Britannia, et numquam illam ducere volebat propter cogitationum regressum historicarum. Usque ad pacem Westphalicam universum includebat spatium linguae Theotiscae et reges imperatoresque erant genere Theotisco; sed consistebat principatibus, quorum principes imperator imperii caput accipebant.
Expansione maxima imperium habebat maximam partam hodiernae Germaniae, Austriae, Sloveniae, Helvetiae, Lichtensteni, Belgiae, Bataviae, Luxemburgiae, Bohemiae, partem Franciae Euroam, partem aquilonam Italiae, partem Hesperiam Poloniae. Quam ob rem in imperio non modo lingua Theodisca (vel cuius sermones), sed etiam multae linguae Slavicae et Romanae, e quibus hodierna Francogallica et Italiana facta sunt, in usu erant. Lingua Latina erat viris doctis et ecclesiae.
[recensere] Textus Institutaque
Erant instituta media, sicut Dieta Imperii (Reichstag), Iudicium Imperii (Reichskammergericht), Concilium Aulae Imperii (Reichshofrat) et in bello collocatus Exercitus Imperialis (Reichsarmee), sed nulla administratio imperialis et nullum caput ordinarium. Propter servandam pacem in terra (Landfrieden) et rationes militares imperium divisum est in Circulos Imperii (Reichskreise).
Ab anno 1653 Ratisbona sedes Dietae Imperii semper fuit.
Temptatur condere administrationem (Reichsregiment) anno 1502, iterumque 1520 usque ad 1522, sed deerat iterum atque iterum rationibus oeconomicis. Imprimis pace facta Westphalensi 1648 imperium solum non fortiter continens societas erat regionum cum aequali iudicio; ut Samuel Pufendorf in De statu imperii germanici ad Laelium fratrem, dominum Trezolani, liber unus (editus alieno nomine „Severini de Monzambano Veronensis“ Genavae et Hagae) anno 1667 scripsit:
- «Nihil ergo aliud restat, quam ut dicamus Germaniam esse irregulare aliquod corpus et monstro simile»
et autem Voltarius derisit: nec sacrum, nec Romanum, nec imperium. Collaboratio propinquior pluralismo principium et postremo dualismo Prussiae et Austriae deerat.
[recensere] Origo Nominis
Carolus Magnus, cum Imperator a Leone III Papa anno 800 coronatus esset, successionem antiqui imperii Romani, quae Translatio Imperii appellabatur, postulavit, quamquam historice aspiciens imperium Byzantii antiquo ex imperio Romano factum sit. Secundum Byzantinos novum Imperium Romanum ipso nominatum et nothum erat.
Cupido Caroli, ut imperium suum in Byzantium et Mauros contenderet, sua memoria exstitit. Eo mortuo autem differitas facta est inter morem Germanicum, dividendi imperii inter filios, et ecclesiam, cuius retulit unitas imperii propter rationes potestatis. Tandem mos contendit et imperium Francorum divisum est in imperium occasus, in terra hodiernae Franciae, et imperium ortus, in occidentali parte hodiernae Germaniae.
Dignitas imperialis in imperio orientali remansit, cum Otto I Magnus anno 962 propter expugnationes Italianas Romae imperatorem se coronare iussit. Sed imperium non iam sacrum erat. Necesse non erat imperatore papae potestate praestante. Imperator proporro species Dei in terra putabatur. Necessitas ergo id demonstrare non erat. Imperium erat sacrum.
Tam cum numen a imperatore in papam transisset propter certamen utriusque (1075-1122), imperator conatus est pro ipso hanc postulationem verbatim poscere. Sic Fridericus I Barbarossa imperio dedit titulum sacrum imperium.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Imperium Romanum Sacrum spectant. |