Carolus Magnus
E Vicipaedia
Carolus Magnus, vel Karolus (742–814), fuit rex Francorum (771–814) et Langobardorum (774–814) et denique imperator Romanorum (800–814) titulo "Carolus serenissimus augustus a Deo coronatus magnus pacificus imperator Romanum imperium gubernans qui et per misericordiam dei rex Francorum atque Langobardorum."[1]
Index |
[recensere] Vita
Carolus natus est Herstali scilicet die 2 Aprilis 742,[2] filius Peppini Iunioris ("Brevis") et Bertradae Laonis. Anno 773, Caroli auxilio a papa Hadriano I petito contra Langobardos, qui terris Civitatis Ecclesiae minati sunt, Carolus regem Langobardorum Desiderium profligavit et Papiam, caput eius regni, cepit.
Anno 797, Irenia Atheniensis filium suum Constantinum VI Imperatorem Romanum Orientalem deposuit et se imperatrix fecit. Papa Leo III recusavit Ireniam imperatricem Imperii Romani Orientalis recognoscere. Ergo die 25 Decembris 800, papa Leo III Caroli Magni capiti coronam imperialem imposuit. Carolus Aquisgrani obiit die 28 Ianuarii 814.
Anno 1165 antipapa Paschalis III Carolum Magnum sanctum fecit, sed anno 1179 Concilium Lateranense Tertium omnia decreta antipapae Paschalis III nulla declaravit
[recensere] Familia
Prima Caroli Magni uxor fuit Desiderata, filia Desiderii regis Langobardorum.
[recensere] Fontes
- Eginhardi Vita Karoli Magni
[recensere] Notae
- ↑ Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ Vel 1 Aprilis 747, vel post 15 Aprilis 747, vel 1 Aprilis 748.
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Magnum spectant. |
Vicifons opus nominatum Carolus Magnus habet. |
- Eginhardi Vita Karoli: textus completus (The Latin Library)
- Eginhardi vita Karoli Magni Latine et Anglice (Celtic Twilight)
[recensere] Bibliographia
- Barbero, A.. 2002. Carlo Magno, un padre dell'Europa. Romae.
- Epperlein, S. 1978. Karl der Grosse: eine Biographie. Berolini.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |