E Vicipaedia
Fridericus II (vel Federicus II), qui dicitur Stupor Mundi vel Puer Apuliae, (natus Aesi apud Ancona die 26 Decembris 1194 - mortuus in "Florentino", Apulia die 13 Decembris 1250) fuit rex Siciliae ab anno 1198 usque ad mortem anno 1250, rex Germanicus et imperator Romanus.
- Fridericus filius erat Henrici VI imperatoris, qui pridie natalis Friderici rex Siciliae coronatus est, et Constantiae de Altavilla filiae Rogerii II Normanni. Puero nomen Fridericus Rogerius honoris avorum eius causa datum est.
- rex Siciliae post mortem patris anno 1198
- rex Germanorum (in chartis vero Romanorum rex) ab anno 1212. Friderico in Germaniam profecto Siciliae regnum curis Henrici filii remansit.
- imperator sacri Romani imperii ab anno 1220 usque ad annum 1250.
- patris vicem in partibus Germaniae gessit rex Henricus VII eius filius, qui antea in Sicilia regnaverat, ab anno 1222 usque ad annum 1235, postea vero Conradus IV rex electus anno 1237.
- anno 1245 Papa Innocentius IV Concilium (Concilium Lugdunense Secundum) convocavit ut imperatorem Fridericum deponeret.
- in matrimonium duxit Isabellam filiam Iohannis regis Angliae.