Lotarius I
E Vicipaedia
Lotarius I , natus circiter 795 - obiit in abbatia urbis Germaniae Prüm die 28 Septembris 855. Lotarius Imperator Sacri Romani Imperii ab anno 817 cum patre eius (traslatio imperii) erat.
[recensere] Vita
Lotarius senior filius imperatoris Ludovici Pii ac Ermengardae erat.
Die 5 Aprilis 823 Papa Paschalis I Romae insigne imperium capiti Lotarii imposuit.
Post mortem patris eius mense Iunii 840 Lotarius solus imperator mansit. Anno 843 cum Convento Veroduni imperium inter Lotarium et fratres eius separatus est.
[recensere] Mors
Mense Septembre 855 Lotarius aegrus regnum inter filios eius divisit:
- Ludovicus II imperator Sacri Romani Imperii fit et Italiam accepit;
- Lotharius II Lotharingiam, quae illo tempore Austrasia appellabatur, accepit
- Carolus Provinciae Burgundiam ac Provinciam (hodie Francice Provence) accepit.
Die 28 Septembris 855 Lotharius in abbatia urbis Germaniae Prüm obiit. Post quam sepulchrum eius anno 1872 invenit, supra tabulam sepulchri inscriptionem cum verbiis Rabani Mauri scripta est:
- Continet hic tumulus memorandi Caesaris ossa, Lotharii, magni principis atque pii. Qui Francis, Italis, Romanis praefuit ipsis, Omnia sed sprevit, pauper et hinc abiit. Nam bis tricenos monachus sic attigit annos, Et se mutavit, ac bene post obiit. III. Cal. Octob.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |