Franci
E Vicipaedia
Franci fuerunt gens quae a saeculo IV Europam incoluerunt. Historia Francorum inter alios a Gregorio Turonensi enarrata est. Franci nomen suum praesenti civitati Franciae dederunt.
Index |
[recensere] Origines
[recensere] Historia
Iam a medio saeculo IV, Franci foederati Imperii Romani facti in Gallia septemptrionale demorari potuerunt. Post finem Imperii Romani Occidentalis, Franci Burgundiones ac Visigothos, qui regnum in Hispania servaverunt, profligaverunt totamque Galliam ceperunt.
Primus rex Francorum fuit Chlodovechus, filius Childerici regis. Chlodovecho regnante, primum Franci ceperunt Regnum Syagri quod in Lutetia situm erat. Tum Chlodovechus Francos Ripuarios in regno suo inclusit, tunc contra regnum Burgundiorum et postea in limes Thuringiorum pugnavit. Anno 498, Chlodovechus in fidem Catholicam conversus est. Anno 507 Chlodovechus contra Visigothos pugnavit. In proelio apud campum Vogladense rex Visigothorum, Alaricus II occisus est et Chlodovechus Aquitaniam cepit. Proelio concluso, omnia Gallia (praeter Septimaniam et Armoricam) sub potestatem Chlodovechi erat.
Chlodovecho defuncto, filii regnum patris in tres partes diviserunt. Theudericus fuit rex Austrasiae, Chlotharius Neustriae, Childebertus Lutetiae, et Chlodomerus Burgundiae Aureliaeque. Regna Chlotarius reiunxit, divisit filius eius: cum Sigiberthus rex Austrasiae, Chilpericus rex Neustriae, Chariberthus rex Lutetiae et Guntramn rex Burgundiae exstiterunt.
Anno 800, papa Leo III insigne imperii capiti regis Francorum Caroli Magni imposuit imperiumque Romanum renovavit. Postea, hoc imperium "Imperium Romanum Sacrum" appellabatur.
[recensere] Archaeologia
[recensere] Lingua Francorum
[recensere] Lege etiam
- Gregorius Turonensis, Historiae Francorum
[recensere] Vide etiam
- Migrationes populorum et gentium
- Visigothi
- Ostrogothi
- Septimania
- Francisca (arma)
- Sepulturae in seriebus
[recensere] Nexus externus
Haec stipula ad gentem spectat. Amplifica, si potes! |