Pax Westphalica
E Vicipaedia
Pax Westphalica 24° Octobris anno 1648° facta est inter Caesarem Imperii Romani Sacri Ferdinandum III id est "dominum Ferdinandum tertium, electum Romanorum imperatorem, semper augustum, Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae etc. regem, etc." et Franciam vel potius "Galliam" et Sueciam. Pax evenit e colloquiis Monasterii et Osnabrugae habitis. Pax universalis crearetur et bella praecipue bellum tricennale finirentur.
Pax duas partes vel instrumenta habebat Instrumentum Pacis Monasteriensis et Instrumentum Pacis Osnabrugensis.
Inter alia constitutum est in pacis pacto quod sententia celebri dicitur: CUIUS REGIO EIUS RELIGIO. Omnes cives confessionem ducis accipere debebant nisi emigrare voluerint. Quamobrem in Bavaria exempli gratia multi catholici sunt et in terris pristinae Prussiae multi confessionis Augustanae.
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad pacem Westphalicam spectant. |