Mustapha Cemal Ataturcus
E Vicipaedia
Mustapha Cemal Ataturcus (1881–1938), post bellum primum per orbem terrarum gestum rem publicam Turcarum restituit atque reformavit.
[recensere] Vita et facta
Mustapha Cemal natus est Thessalonicae anno 1881. Dux diuturna militia spectatus, cum anno 1915 Britannos, ne ad Constantinopolim procedere possent, prohibuisset, quominus Hellesponto potirentur, quamvis Turcia bello superata esset, anno 1921, quidquid supererat de imperio Turcarum imperatore invito tam feliciter redintegravit, ut Graecorum exercitum Asiae occupandae cupidum e finibus patriae propellere posset. Graecos autem ipsos, qui diutius duobus milibus annorum et septingentis in Asia habitaverant, numero ad ter decies centena milia, in Graeciam expulit, Turcarum ex Europa ortorum ad quater centena milia in Turciam recepit.
Quam ob rem auctoritas eius tanta est facta ut, cum in re publica ad exemplum populorum Europaeorum radicitus renovanda et restituenda, nihil non moliretur: omnia facile impetraverit. Abolito igitur regno et pontificatu imperatoris summaque rerum Constantinopoli Ancyram translata cultum religionis a rebus publicis procul removit feminasque eiusdem iuris esse curavit atque viros. Quas leges ne quis converteret, id quod nostra aetate iudicantibus tyrannico quodam more fecisse videtur, quae gentes quam populus Turcarum multitudine minores in Turcia sedes habent, velut Curdae, Armenii, Lases, eas linguis institutionibus moribusque oppressis sub Turcarum nomine coegit omnes et exercitui custodiam rei publicae perpetuam mandavit.
Ataturcus mortuus est Constantinopoli die 10 Novembris 1938.
[recensere] Quibus honoribus affectus sit
Quae cum ita sint, cives eius tamquam deum paene aliquem aut heroa saltem venerantur Mustapham Cemalem, cui anno 1934, ut vero patri patriae, a parlamento Turcarum Ataturci cognomen additum est, quo verbo 'pater Turcarum' significatur.