Iustinianus I
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Iustinianus (discretiva)
Iustinianus I fuit Imperator Romanus Orientalis. Circa annum 482 Tauresii, quod hodie Taor nominatur, apud Scupos natus et 14 Novembris 565 Byzantii mortuus est.
Index |
[recensere] De vita et regno Iustiniani
Flavius Petrus Sabbatius Iustinianus erat filius agricolae. Lingua Latina fuit ei sermo patrius. Mater eius fuit Vigilantia, avunculus imperator Iustinus I. Avunculus providit, ut Iustinianus bene educatus esset. Anno 519 Iustinianus socius imperii factus est, anno 521 magister equitum et peditum praesentalis fuit, in eo anno etiam primum consul (annorum 528, 533, 534 consulatus secuti sunt) fuit. Anno 527 imperii socius a Iustino I factus est. Iustino mortuo Iustinianus imperator solus fuit.
Anno 532 factiones veneti et prasini imperatorem contrarium, Flavium Hypatium, evocaverunt. Qua re audita Belisarius cum copiis Iustiniani Hypodromum petivit et seditiosos vicit. Post ignem et terrae motum Iustinianus iussit Hagiam Sophiam reficere. Etiam Antiochia refecta est. Iustinianus concilia ecclesiastica praestitit et etiam tractationes religiosas conscripsit. Anno 529 Iustinianus Academiam Platonicam Athenis claudendam iussit.
Anno 523 Iustinianus Theodoram uxorem duxit, sed coniugium sine prole mansit. Iustiniano plures patrueles fuerunt, in numero quorum Germanus, dux exercitus, clarissimus fuit. Post mortem Iustiniani certamen inter filium Germani, Iustinum, et Iustinum II fuit, quorum Iustinus imperium obtinuit.
[recensere] De bellis
[recensere] De bellis cum Persis
Iam Iustinus I cum Persis bellum gesserat. Locus belli gerendi a Caucaso ad Mesopotamiam pertinuit. Annis 530 et 531 primum victoriae (proelio apud Daram), sed etiam clades (ad Callinicum) partae sunt. Iustinianus cum rege Persarum, Chosroe I., pacem constituit. Anno 540 iterum bellum cum Persis gestum est, in quo Antiochia a Persis expugnata et perdita est. Tum Chosroes I. cum Iustiniano rursus de pace agere voluit, sed Iustinianus negavit. Bellum usque ad annum 562 gestum est; Persae Lazicam Iustiniano permiserunt, eo pacto ut Iustinianus tributum magnum Persis daret.
[recensere] De bello cum Vandalis
Cum in Africa rex Vandalorum, Hildericus, a Gelimer nepote suo depositus erat, qui doctrinam Arii presbyteri restaurare voluit, Iustinianus ad vindicandam causam Hilderici, ut videbatur, anno 533 Belisarium ducem cum 15.000 militum exercitu in regnum Vandalorum misit. Contingit ut illo tempore maxima pars classis Vandalorum abesset ad supprimendam insurrectionem in Sardinia insula. Belisarius facillime progressit per Africae provinciam, Vandalos vicit apud Tricamarum, et 15 Septembris 534 Carthaginem cepit. Gelimer fugit, sed postea captivus Constantinopolim ductus est.
[recensere] De bello primo cum Ostrogothis
Post mortem regis Ostrogothorum Theodorici anno 526, filia eius Amalasuintha tutelam gesserat pro filio suo Athalarico, qui tunc modo puer olim in regnum Italiae secuturus esset. Cum ille autem mortuus sit iam anno 534, Amalasuintha sibi adsociavit Theodahadum, qui eam incarceravit et deinde necavit 535. Inter Amalasuintham et Iustinianum autem amicitia fuerat, et inde anno 535 Belisarius contra usurpatorem missus Siciliam cepit et Italiam invasit. Theodahado bellum gerendi imperito ab Ostrogothis comperto Witichis, maritus Mathesuinthae, filia Amalasuinthae, rex factus est. Cum Belisarius sub fine anni 536 Romam ceperit, Witichis exercitum collegit et frustra Urbem oppugnavit (537-538). Anno 538 Iustinianus Narsem ducem in Italiam misit, sed ob eius et Belisarii maximam discordiam eum revocavit anno 539. Initio Maii 540 Ravenna, sedes regum Ostrogothorum, a Belisario capta est, sed postea dux ille revocatus est ut contra Persas pugnaret. Witichis ad Constantinopolim vectus est, et mortuus est anno 542.
[recensere] De bello secundo cum Ostrogothis
Tributi magni causa seditio in Italia factus est. Anno 542 Ostrogothi reliqui Totilam (verum Baduila) novum regnum evocaverunt. Proelia de tota Italia pertinuerunt. In anno 549 Belisarius a Germano absolutus est, Germano morte Narses dux militaris factus est. Iulio 552 Ravenna a Narse expugnata est. Anno 552 Narses Totilam apud Bustam Gallorum vicit, Totila in proelio interfectus est. Postremo Teia duce maximus pars Ostrogothorum reliquorum apud Vesuvium victus est.
[recensere] De bello Hispanico
[recensere] De codice Iustiniano
Anno 529 Codex Iustinianus edita est.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
Antecessor: Iustinus I |
Imperator Romanus Orientalis 527-565 |
Successor: Iustinus II |