Harrius Potter
E Vicipaedia
Harrius Potter, aut Haroldus Figulus (Anglice: Harry Potter) est persona ficta et actor princeps in "mythistoria" fabulosa, creatus ab Anglica scriptrice Ioanna Rowling (cui fabulae auctrici nomen est J. K. Rowling), cuius acta et facinora narrantur in librorum serie eodem nomine appellata. Seriei primus liber anno 1997 editus est. Usque ad 2007, septem libri editi sunt.
Index |
[recensere] Historia Harrii Potteris
CAVE: Singula et occulta argumenti palam sequuntur
Harrius Potter, magus adolescens, studet in Schola Hogvartensi Artium Magicarum et Fascinationis. Suus adversarius est Voldemort, historiae tenebricosissimus magus, qui Harrium caesurus infantem parentes eius necavit, sed maleficium quod in Harrium paraverat, in ipsum Voldemortem potius reverberabit, decem anni terroris finiens. Harrius orphanus est ab Hagrido redemptus ex ruinis domus suae, missusque in materterae domum. Anno undecimo vitae, Harrius ad scholam Hogvartensem citatur, ubi sui sunt Ronaldus Vislius et Hermione Granger. Tandem Harrius Voldemortem vincit et servat lapidem philosophorum.
[recensere] Personae
- Harrius Potter
- Voldemort
- Hagrid
- Ronaldus Vislius
- Hermione Granger
- Albus Dumbledore
- Sirius Niger
Vide etiam: Harrius Potter et Captivus Azkabani#Novae personae et novi loci
[recensere] Libri Harrii Potteris
[recensere] Latina lingua
- Harrius Potter et Philosophi Lapis (2003, interprete Petro Needham, ISBN 0-7475-6196-6)
- Harrius Potter et Camera Secretorum (December 2006, interprete Petro Needham, ISBN 1-59990-067-X)
[recensere] Anglica lingua
- Harrius Potter et Philosophi Lapis (Harry Potter and the Philosopher's stone) (1997, ISBN 0-7475-3269-9)
- Harrius Potter et Camera Secretorum (Harry Potter and the Chamber of Secrets) (1998, ISBN 0-7475-3849-2)
- Harrius Potter et Captivus Azkabani (Harry Potter and the Prisoner of Azkaban) (1999, ISBN 0-7475-4215-5)
- Harrius Potter et Ignis Calix (Harry Potter and the Goblet of Fire) (2000, ISBN 0-7475-4624-X)
- Harrius Potter et Phoenicis Ordo (Harry Potter and the Order of the Phoenix) (2003, ISBN 0-7475-5100-6)
- Harrius Potter et Princeps Mixticius (Harry Potter and the Half-Blood Prince) (2005, ISBN 0-7475-8110-X)
- Harrius Potter et Mortalia Insignia (Harry Potter and the Deathly Hallows) (2007, ISBN 0-7475-9105-9)
[recensere] Nexus externi
Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes! |